eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3007. 1637 april 2. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    186

    Davausius2 itineri se parat ante Pascha, ut creditur, iturus ad Batavos, Danum3, Polonum4.

    Cum Anglis ducisque Vinariensis5 etiamnum pendent negotia.

    Piccolominius6 apud Atrebates esse dicitur et Picardiae iterum minari.

    Apud Rhaetos ii, quibus nolentibus est Gallica societas, Curia urbe occupata scriptis editis multa Gallos incusant, ut infestos libertati, Helvetiosque orant, ne transitum ei genti ad se dent. Rex7, qui non ignorat ex non solutis stipendiis magnam ejus motus partem enatam, mittit pecunias ad LXm scutatorum et verba leniendis animis et iis confirmandis, qui in amicitia Galliae perstant.

    Interea non leves dilatae solutionis pendit usuras captante hoc internae discordiae tempus Hispano8 tum a Comensi lacu tum e Tiroli.

    Promittunt Austriaci Rhaetis jus imperii in Vallem Telinam libero, ut olim fuit, transitu: neque protestantes e Valle Telina ejectos volunt. Et tamen hi sunt, qui Gallis multo hac in parte durioribus favorem in protestantes tam saepe ac tam inclementer objectant.

    Parmensis dux9 scriptis ad amicos literis, quod pacem seorsim fecerit, excusat per exspectata diu et ad ultimum usque rerum suarum periculum Gallorum auxilia pecuniasque.

    Genuam ab Hispania advenere duo milliones auri; tertius ibidem brevi futurus dicitur in usum rerum per Italiam Germaniamque. Neapoli quoque magnae colliguntur pecuniae; mittitur inde miles Mediolanum, inde ad Vallem iturus Telinam, et classis reficitur Sardiniaque custoditur diligentius.

    Caesarianas10 e Franconia copias ire in Bohemiam scribunt Helvetii; eas quae in agro sunt Wirtembergico, quo minus idem, ut jussae erant, faciant excusationem obtendere, quod refovenda sint militum corpora fracta belli hiemis que incommodis nec ante Majum possint digredi.

    Haec nunc erant, pauca sane, quae habebam. Sed haec pauca tamen recentia meliora existimo multis iisdemque veteribus.

    Ver novum nova parturit, quae secundet Deus idemque, Illustrissime Domine, tibi tuisque faveat.

    Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, II Aprilis n.c. A.o MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Com. A,o 1637 8/18 Apr.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 69. Gedrukt Epist., p. 314. Geadresseerde was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    3 - Christiaan IV.
    4 - Wladislas VII (IV).
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Ottavio d'Arragona, hertog van Amalfi, prins van Piccolomini.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Philips IV.
    9 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    10 - De troepen van Ferdinand III.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]