eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3012. 1637 april 6. Van M. Casaubonus1.

    Responsi huius tarditatem excusarem, vir amplissime, - neque enim deest, quod iustissime caussari possim - si tua tantum interesse putarem, quid rerum agam, ut memor tui vivam, intelligere, quantum publici interest omnium tuarum horarum tibi probe rationem constare. Iratas Musas semper habeam, nisi nunc quoque, cum te cogito, religio sit literis te meis vel tantillum interpellare. Sed cum inter caeteras virtutes tuas singularis emineat - quod iam non uno argumento didici - benignitas, ne intempestiva caeterarum reverentia hanc - cui tu tantum tribuis - minus advertisse videar ipse eaque vel eo nomine indignus, huiusmodi sermones in posterum missos faciam.

    Gratam tibi fuisse qualemcumque observantiae erga te meae significationem, quam affini tuo, charissimo Reygersbergio2, testatam esse studui - et testatior certe fuisset, si mora eius hic longior - valde gaudeo. At quod tantillum officium tu tanti facias, quanti facere te testes humanissimae et suavissimae tuae literae, non id sane meriti est mei, sed tuae summae benignitatis. Non ea est mea conditio - quae tamen fortasse aliquanto amplior esse potuisset, si id ego agerem -, ut magna polliceri possim. At hoc unum Sancte et ex animo polliceri possum, adeo me quicquid ego sum, tuum esse, ut beatissimum me crediturus sim, quoties ita feret occasio, ut aliquid quod tibi gratum sit, agere possim.

    Quod si qui erunt deinceps e tuis, quibus has terras lustrare aut linguam addiscere - aut si quid aliud hic est, quod iis ignotum non esse e re sit ipsorum -

    195

    erit animus, offero tibi meas aedes libentissime, quamdiu erit ipsis commodum; imo nisi unius saltem mensis hospitium mihi concedant, - si nihil, quod obstet -, aegerrime me laturum tibi praenuntio.

    Reverendissimus archiepiscopus3 - cuius video te libenter meminisse in tuis gaudeoque - idemque dominus meus ac patronus indulgentissimus non cessat - inter tot ac tantas ecclesiae regnique curas - de literis apud nos novis quotidie consiliis beneficiisque bene mereri. Haud facile credas, quantam vim manuscriptorum omne genus, orientalium, Graecorum, latinorum ex plurimis non Europae modo, sed et Asiae locis maximis, opera et sumptibus conquisitorum et congestorum, in publicam Oxoniensis academiae bibliothecam nuper contulerit. Idem et praela et novos typos Graecos - nam hactenus rarus eorum in Anglia usus - Londini provideri curavit ad multorum veterum Graecorum codicum, qui hactenus lucem non viderunt et a multis seu vertendi seu transcribendi suscepti sunt, editionem. Iam Theophylactus4 in Epistolas Graecus5, tanquam primitiae futurae - σύν ϑεῷ δ᾽εἰπεῖν - segetis, ante plures menses eius auspiciis excusus prodiit. Etsi non potest, quin iam pridem exemplaria Lutetiam pervenerint, ut iam serum sit ad te mittere, haud tamen abs re facturum plane credidi, si bibliopolae Londinensi mandarem, ut unum ad te curaret, ea nimirum conditione, ut si iam tu unius es compos factus, istud ad Reygersbergium meum meo - bona tua cum venia - nomine perveniat.

    Vale, vir summe, et amare perge,

    Tibi deditissimum
    Mericum Casaubon.

    Cant[uari]ae VI. Kal. Apr. 1637.

    Adres: Viro Amplissimo et Incomparabili Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: Casaubon, 256 Martij 1637.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. Mus. Brant., p. 146.
    2 - Johan van Reigersberch; hij was een zoon van Maria's broer Johan van Reigersberch, bij leven rentmeester-generaal van Zeeland Bewester-Schelde.
    3 - William Laud.
    4 - Theophylactus (±1050-1107), Byzantijns theoloog, metropoliet van Bulgarije.
    5 - Θεοφυλαϰτου Ἀϱχιεπισϰοπου Βουλγαϱιας ἐξηγησις των ἐπιστολων του ἁγιου Παυλου. Theophylacti Archiepiscopi Bulgariae in D. Pauli Epistolas commentarii: studio et cura Domini Augustini Lindselli, Episcopi Herefordensis, ex antiquis manuscriptis codicibus descripti, et castigati, et nunc primum Graece editi. Cum Latina Philippi Montani versione, ad Graecorum exemplarium fidem restituta. [With the text. Edited by Thomas Baylay]. Gr. et. Lat. E Typographeo Regio: Londini, 1636.
    6 - Daar Grotius bij omrekening van de Romeinse kalender gewoonlijk niet inclusief rekende, kwam hij tot 25 in plaats van tot 27 maart. Casaubonus schreef oude stijl. Betreffende deze dateringskwesties zie men dl. VII, p. 423 n. 1.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]