eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3029. 1637 april 14. Aan M. Bernegger1.

    Ea est tua facundia, vir doctissime, ut, quos intra silentium amas, eos maximo bono prives. Neque tamen queror, quod abs te compellor infrequentius, dum id ipsum non mihi, sed publico imputes. Studia enim, quae juvi, dum potui quantumque potui, nunc, cum id facere per negotia vix sinor, certe impedire nolo, tempora occupando, quae ipsis sunt debita.

    Quod si literas tibi mittere non vacat, certe juvenes mihi saepe tales mitte, qualis hic est tuus, morum quoque filius2, quem ni amem, oblitus sim omnium eorum, quae per omnem aetatem colui.

    Pergere te in editione latinorum, qui historias scripsere3, gaudeo. Cum enim omnia tempora ea lectione opus habeant, hoc certe maxime. Unde enim potius hauriant aut documenta rudes aut solatia infelices aut moderationem

    220

    felices? Iuvat et hoc me, nam omnia tua ad me pertinere censeo, quod non minus favente Deo generos eligis quam filios educas. Et Freinshemio4 gratulor, quem non mentiar, si vocavero εὐπένϑεϱον.

    Pergite magno animo promovere5 literas, ut dici aliquando de vobis possit: Socer generque reddidistis omnia6.

    Vale, mi Berneggere.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    IV/XIV Aprilis MDCXXXVII.

    Adres: Matthiae Berneggero, Professori Argentorati.

    Notes



    1 - Copie Gem. Bibl., Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss., no. 674. Gedrukt Epist., p. 317; Grotii et Berneggeri Ep. mutuae, p. 57. Antw. op no. 2960. Matthias Bernegger (1582-1640), filoloog, historicus en wiskundige te Straatsburg.
    2 - Johann Kaspar; zie over hem no. 2960, p. 97 n. 5.
    3 - Dit werk is niet tot uitgave gekomen; vgl. Reifferscheid, Quellen I, p. 845 (Anm. 294, 38) en ibid., p. 897 (Anm. 418, 17).
    4 - Johann Freinsheim.
    5 - De uitgave der Epist. heeft ‘provocare’.
    6 - Variant op Catullus XXIX, 24: socer generque, perdidistis omnia? - Vgl. Vergilius, Catal., VI, 6: ut ille versus usquequaque pertinet // ‘gener socerque, perdidistis omnia.’
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]