Illustrissime Domine,
Tempus hoc, sicuti nihildum certi parit, ita multarum magnarumque rerum exspectatione est gravidum arrectis omnium animis, quid Hamburgi aucturus sit Davausius2 et missurine eo sint et Angli, quae duo3 maxime Coloniense de pace colloquium quanquam pontifice4 impellente sufflaminant.
Tunc vero de bellicis rebus spes ac metus. Metus, ne exacto jam V Maii die decessum sit castellis omnibus, quorum quaedam Leceus5, Gallorum tribunus, retinere velle dicebatur; sed pro suis pactis obses Rohanius6 Rhaetorum magna in hoc negotio concordia et ad Colicum montem imminens, si pacta non impleantur, Cerbellonus7 ipsaque hic Rohanii uxor8 res conclamatas testificans faciunt procliviorem ad sinistra suspicionem. Accedunt magnae imperatoris9 copiae ad Rhenum et ad Brigantinum maxime lacum, in Suevis, apud Ulmam, alibi, novique per Stiriam et vicina dilectus.
Contra haec in spem nos erigunt res prosperae in insula Margaritae, ubi maximum castellorum a Gallis tormentis supra XXX verberatur; magni paratus regis10 eunte in comitatum Burgundiae adversus crescentes ibi hostes principe Condaeo11, in Picardiam Vallettis duobus, duce12 ac cardinali13; duce autem
270
Bernhardo14 cum florentissimis, ut ait, copiis et suis et sub Haillerio15 Gallicis eo, quo ipse expedire judicaverit, liberrima instructus potestate.Resurgunt sermones de Poloni16 cum Austriaca17 matrimonio et qui ista18 scire se affirmant, ajunt compertum illis, qui sub Warfusaeo19 fuere, non militibus dicam sed latronibus, etiam in necem principis Arausionensis20 sumpta fuisse consilia; quod si est, magna satis causa ei principi videtur esse, cur apertum bellum malit quam insidiosam pacem.
Gothofredus21, amicus noster communis, in menses aliquot hic retinetur, donec maturescat pacis negotium. Video in eo rem esse, ut aliquid cum Anglis constituatur; quod quale sit futurum, multum etiam nostra refert.
Haec nunc erant, non multa neque magna, sed talia tamen, quae scire quam ignorare sit satius.
Deus te, Illustrissime Domine, cum familia sospitet.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Maii novi Calend. A. MDCXXXVII.