eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    275

    3066. 1637 mei 8. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Video differri a Gallis in menses aliquot Coloniensem pacis actionem quanquam multum eam propellente Pontifice2 ita, ut et minetur Guenettium3 a se revocatum iri, ni veniant regum legati4.

    Argumentum opinionis meae hoc inter alia habeo, quod digresso jam Davausio5 retinetur hic ad tempus aliquod, menses minimum duos, Gothofredus6, qui paratum habet, quicquid in Lotharingum7 aut Lotharingiam a Gallis dici potest, et ea, quae ad Pignerolum pertinent.

    Dux Bernhardus8 intra quatriduum abiturum se affirmat jamque in Campaniae finibus paratas suas et Halerii9 se comitaturi copias.

    Princeps Condaeus10 omisso aut dilato illo de mutanda illa provinciae Narbonensis praefectura consilio it in Burgundiae comitatum.

    In Picardiam Valettae duo, dux alter majorque natu11, alter cardinalitia dignitate fratrem praefulgens12, sed qui ita inter se fraterne compararunt, ut pari futuri sint jure imperaturique aut partito aut vicibus.

    In Margaritae insula oppugnatur etiamnum a Gallis castellorum maximum.

    In Valle Telina, Clavenna, Bormio, jam dies exiit, intra quem deseri cuncta a Gallis, quae insedere hactenus debuere. Quaedam jam tradita sunt. De quibusdam injecta mora, sed spe nulla effugiendi necessitatem, ut omnibus praedicat Rohanii uxor13. Veneti haec dolenter patiuntur.

    De Poloni regis14 cum filia ejus imperatoris15, qui obiit, matrimonio, reviviscunt tum hic tum in Polonia ipsa, ut a Polonis edoceor, sermones. Galli ut in Ferdinandum III aperte ac sine dissimulatione hostilia induant, eo minus spero, quod Stellae16, qui in novam electionem librum scripsit17, edictum est, ut ipse mihi narravit, si edere librum vellet, ne aut suum ipse nomen aut ullam Gallicam urbem adscriberet.

    276

    Sabaudi legatus18 vires hostium, principis sui imbecillitatem affert praetextus, ut videtur, exeundi e bello.

    Mitto - ita heic edita est - historiam illam tumultus Leodiensis19, ajuntque Galli milites a Warfusaeo20 conductos captosque fateri etiam in necem principis Arausionensis21 comitisque Henrici Herembergensis22 quosdam suorum emptos; quod si certis argumentis docetur, erit, cur abhorrere princeps Arausionensis debeat a pace, quam nunc Batavis offerre dicitur praeses Rosa23 Belga, Hispanorum praecipuus minister.

    Dux Bernhardus ob duo gaudet, quod et suae meliores sint quam antehac copiae quaesitis e rapto equis, et quod mittatur summa cum potestate bellum gerendi ex occasionibus.

    Ex Germania et Helvetiis literae docent nos multum militis imperatori merentis esse ad Brigantinum lacum, multum in Suevia, conscribi alios in Stiria locisque vicinis viderique id propositum, ut Ferdinandus et Bavarus24 sua diligenter servent, Germaniae miseriarum securi. Cerbellonus25 quidem iter sibi stravit ad Colicum montem neque tamen irrupit exspectans, an quae cum Rohanio pacta sunt impleantur: quod si fit, jam Hispanis Rhaetisque pax erit ad leges novi Oeniponte facti foederis26.

    Diligenter servanda erunt hominibus nostris omnia dignitatis momenta omnes occasiones mire captantibus Gallis et praeter ceteros Davausio, ut se hic jactet.

    Bonis auctoribus intelligo firmari aliquid Gallos inter Anglosque; verum id quid sit, silentio premitur. Davausius ejus rei puto exitum opperiens inter Lutetiam Caletumque haeret. Feuquerium27 rumor aulae ait Coloniam mitti, si Davausio negotia se offerunt, ob quae in Sarmatiam eat. Sed haec talia cum in aula tam mutabili indies alio atque alio vultu spectanda sese dant, dubito interdum, scribenda sint necne. Sed levis est in tantis rerum dispendiis verborum jactura. Et aliquid scribendum est vel in hoc ipsum, ne mos scribendi interrumpatur. Ut cetera desint satis magna, mihi ad epistolam erit materia Deum precari, Excellentissime atque Illustrissime Domine, res ut regni, reginae28, Tuaeque Sublimitatis prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius29.

    Lutetiae, 8 Maii 1637.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque, Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 325; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 345.
    2 - Urbanus VIII.
    3 - Martio, kardinaal Ginetti.
    4 - Voor hun namen zie men no. 2924, p. 26 n. 1.
    5 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    6 - Théodore Godefroy, jurist en historicus. Voor de opdracht aan Théodore Godefroy om de Franse aanspraken te rechtvaardigen zie men Avenel, Lettres du cardinal de Richelieu, V, p. 705-706.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    10 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    11 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    12 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    13 - Marguerite de Béthune; Henri, hertog van Rohan, was luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    14 - Wladislas VII (IV).
    15 - Cecilia Renata; haar vader, Ferdinand II, was op 15 februari 1637 overleden.
    16 - Johannes Tilmanus.
    17 - Voor de titel van dit boek zie men no. 2957, p. 90 n. 6.
    18 - Claudio Chabò, markies van San Maurizio.
    19 - Het bedoelde geschrift, no. 66 van de Gazette de France, dd. 5 mei 1637, draagt tot titel Le Crvel Assassinat commis en la personne du sieur la Rüelle Bourgmestre de la ville de Liége: Par le Comte de Warfuzée & autres assassins.
    20 - René de Renesse, graaf van Warfusée.
    21 - Frederik Hendrik.
    22 - Graaf Hendrik van den Berg; zie over hem III, p. 156 n. 8
    23 - Pierre Roose, president van de Geheime Raad in de Spaanse Nederlanden.
    24 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    25 - Johann, graaf van Cerbellon; zie over hem VI, p. 142 n. 15.
    26 - Het verdrag van Innsbrück, gesloten op 17 januari 1637.
    27 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    28 - Christina van Zweden.
    29 - Het onderschrift ‘Tuae Sublimitatis ... H. Grotius’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]