eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3070. 1637 mei 15. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Convenit inter Gallos et Anglos, sed res clam habetur. Pertinent conventiones ad pacem obtinendam communi ex usu. Dicitur Hispanorum consiliis abstineri a properanda pace novi imperatoris2, ut apud suos appellatur, animus ideoque negare literas tuti itineris pro principum protestantium in Germania legatis. Bellici successus nostrorum sociorumque multum ad amolienda haec impedimenta poterunt.

    Videbimus cum ineunte Iunio, quid facturi sint dux Bernhardus3 cum XVIII millibus, Gallis plerisque, cum non minori numero Valettae duo4, quorum ille jam abiit comitatum Burgundiae versus, hi Picardiam primum petent ulteriora pro occasionibus disposituri.

    282

    In Margaritae insula ad vallum exterius magni castelli, quod unum restat Hispanis, pervenere Galli. Dicuntur ad eos disturbandos conari aliquid a Neapoli et Hetruria classes.

    De rebus Rhaeticis pessima nuntiantur. Vidi Rhaetorum ad Helvetios literas, quibus Gallos accusant, de quinque rebus promissis cum eo venere, nihil implesse. Reddi castella necesse erit Rhaetis, nisi jam reddita sunt. De transitu in posterum praecludendo Hispanis sperant adhuc aliquid mitigatis Rhaetorum animis accedente et Venetorum opera se impetraturos Galli. Sed multos pejora metuere video; culpa in Rohanium5 reiicitur ad aulam exonerandam.

    Novus imperator ad Saxonum preces tributorum levamenta orantium surdus esse scribitur: trahere et Vittenbergicos legatos6, donec norit, an Lotharingiam reddere Gallus velit. Interim spongias eos facere, qui de publicis pecuniis nimios quaestus fecere; mitti ab eo 30 millia hominum in fines Burgundicos; potentiam omnem esse penes Trautmansdorfium7. Trevirensem8 id agere, ut antistitium suum pontificis9 permittatur arbitratui, nec parum ab eo accusari Magontiacensem10, quasi et is ad opes Gallorum, cum eorum sociorumque validiores res essent, respexerit.

    Polona nobilitas aversa dicitur ab Austriacis affinitatibus11.

    Venere jam Autunnacum Franciscus Melo12 et Mediolanensis cancellarius13; sed Coloniam ante Gallos venire nolunt. Id ante autumnum futurum non videtur. In Alcalae14 mortui locum destinat fama eidem legationi Mirabellium15 aut Ognatium minorem16.

    Hic in reformatos nova cuduntur edicta, ut aulaea oppandant foribus, ubi transitura erit pompa die Sacramenti, aut mulctas solvant. His consiliis cum gratia captetur aulae romanae, nequit tamen cardinalitiam purpuram obtinere pater Iosephus17.

    Haec habui quae dicerem simulque precarer, Illustrissime Domine, tibi tuisque omnia felicia.

    Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5/15 Maii A.o MDCXXXVII.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 326. Gelijkluidend aan de nos. 3071 aan L. Camerarius, waarvan wij een copie bezitten in de UB., Uppsala, cod. 388a, ep. 76. Met andere beantw. d. no. 3162. Sten Bielke was Zweeds gezant in Duitsland.
    2 - Ferdinand III.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette en zijn oudere broer Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    5 - Henri, hertog van Rohan.
    6 - Eén van hen was vermoedelijk dr. Andreas Burckhardt.
    7 - Maximilian, graaf van Trauttmansdorff.
    8 - Philipp Christoph van Sötern; hij was in Spaanse krijgsgevangenschap geraakt.
    9 - Urbanus VIII.
    10 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt.
    11 - Het betrof het voorgenomen huwelijk van de Poolse koning Wladislas VII (IV) met Cecilia Renata, zuster van keizer Ferdinand III.
    12 - Francisco de Mello.
    13 - Antonio Ronquillo.
    14 - Fernando Afan de Ribera, hertog van Alcalá.
    15 - Antonio de Zuñiga y Davila, markies van Mirabel.
    16 - Iñigo Veléz de Guevara, graaf van Oñate y Villa Mediana, Spaans gezant in Engeland.
    17 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, capucijn, gunsteling van De Richelieu.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]