Venerande Parens,
Lente satis procedit iter nostrum. Ejus initium credo ex D. Reigersbergio2 intellexeris.
Eadem, qua is a nobis discessit vespera, ducem Vinariensem3 Fontebellaqueo jam tunc regressum, attigimus. Troias, urbem Campaniae primariam, jam statim ingredimur, ubi per dies quinque aut sex videtur dux miraturus.
Ejus morae causam esse audio, cursorem hinc ad regem4 mittendum Gallassii5 adventum nunciaturum. Is longe fortior nostros in pugnam videtur tracturus.
Omnes aulicos mihi quam maxime video favere, et quidem ante alios D. Ponicam6 et archidapiferum7. Jubente mihi dure, ut serum mensae accumberem, id diu excusavi; tandem, cum et alii id facerent, quibuscum Lutetiae coenavi, id facere coactus fui. Credo in itinere id ipsis moris esse.
Cum Wirtembergico principe8 amicitiam colo, sed video eum vino et aleae esse propensiorem, quam ut ad illius exemplum omnino vitam meam dirigam. Dicit intellexisse se arma ducis Burgundias petitura, tuendo ducatui, oppugnando comitatui.
Multum de geometricis me interrogavit dux, etiam an ne libros, qui omnia ea, quae didici continerent, haberem; dixi habere me, sub spe illos quamprimo - nam in Hollandiam ejus rei gratia ad patruum9 scripsi - recipiendi. Videtur Sua Celsitudo in iis artibus optime esse versata.
Nihil habens quod addam Deum precabor, Venerande Parens, ut te et omnia tua prosperet.
VI/XVI May MDCXXXVII.
Tibi obedientissimus filius
D. Grotius.
Dixit mihi D. Ponica se hodie ad te scripturum. Dies ad minimum octo hic nos mansuros video.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Royne de Suède à Paris.
290
Port.
In dorso schreef Grotius: 6 May 1637 P. (?) de Groot.