Illustrissime Domine,
Quem videre desiderasti librum de electione2 regis Romani3, eum tibi fert
300
scriptor ipse Stella4, in hac aula sane gratiosus datusque a rege5 D. Davausio6 ad res Germanicas adjutor. Ille, qui se multa tua bonitate discere posse sperat publico profutura, pro magno habuit tuam amicitiam mereri. Ego officium aditus7 parandi, quod nemini literato eram negaturus, huic eximie literato et viris magnis probato lubens praestiti.Plura non addam, nam gnarus eorum, quae hic geruntur, ipse ea perferet.
Vale, vir Illustrissime.
Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
H. Grotius.
XIX Maii Anno 1637.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: A.o 1637. Exhibuit mihi Stella 3 Iunii.