Illustrissime Domine,
Ad ea, quae scripsi septimo ante hunc die2, addam pauca, quae priores meas sententias confirment.
Liber scriptus hic contra electionem regis romani3 prodiit4, sed tamquam
309
editus Hanoviae scriptoris celato nomine. Pari modo et quod est amplius in Anglia supprimitur liber magnus pro Palatini5 jure scriptus6.Literae multis e locis affirmant Hispanum7 quovis modo impendioque id agere, ut Palatinatus ambo restituantur Dominis. Electoris titulum dari coeptum Galli nunc Palatino detrectant dare Bavarumque8, ut ante, respiciunt.
Multae hic de Brandesteinio9 fabulae mire animos turbant.
Dux Bernhardus10 Trecis in Campania haeret; proximus illi imperio Haillerius11 etiam nunc hic est: pro Germania comitatum Burgundiae petere dicuntur, Capellam eique vicina Valetta12.
Castellum illud, quod Hispanis unum in Margaritae insula restabat, die hujus mensis 12 in potestatem venit Gallorum. Putaturque altera Honorati, cujus aditus hosti difficiles faciunt partim abrupta partim classis Gallica, haud diu restitura.
Rhaetis castella, quae Galli tenebant, tradita sunt omnia, qui ea dejecturi putantur. Hac pactione impleta dimissus Rohanius13 in agro se tenet Bernate seque scriptis14 contra famae suae vulneratores tuetur recepturusque se creditur ad Venetos aulae huic se non audens credere. Hispani jus transeundi habebunt emptum XX millibus scutatorum annuis.
Pontifex15 Romae factam regis Romani electionem confirmavit; id causae satis erit Gallis, ne quid in posterum ea de re mutiant.
De classe ab Anglis Palatino danda nihil sperare legati16 nos jubent mutatis scilicet rebus.
Crequiacus17 in Italiam it, ubi Bremo timetur, ex quo et Cerbelloni18 copiae in eas venere partes compositis ex sententia Rhaeticis rebus.
Magni sunt in Petricoriis, Arvernis vicinisque locis motus rusticorum additis et nobilium nonnullis contra nova onera. Non mirum, si invenerit aemulos felix antehac paria molientium audacia, quibus pro poena immunitas parta est.
Comiti Suessionensi19 Sedani per triennium manere permissum est.
Hae nunc res erant, quas meliores faxit Deus teque, Illustrissime Domine, servet incolumem in rebus florentibus.
Lutetiae, 12/22 Maii 1637.
Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus eique addictissimus
H.Grotius.