310
Excellentissime Domine,
Magis magisque confirmor in eo, quod suspicatus sum, Gallos et Anglos tum inter se tum cum novo imperatore2 clam convenisse. Rex Galliae3 satis multo tempore a morte Ferdinandi II subito, cum minime id exspectaretur, lugere eum coepit. Suscepta calide, ut videbatur, contra novam electionem disputatio ita refrixit, ut liber Stellae4 Hanoviae nomen praeferat dissimulato scriptoris nomine.
In Germaniam non it dux Bernhardus5: neque id cogitatum a Gallis, sed comitatum Burgundiae impetere.
Non magis ad Mosellam Valetta6 it, qui Capellam versus se molitur. Contrarii rumores nobis fallendis sparsi.
Iam vero in Anglia suppressus liber magnus, qui pro Palatino7 scribebatur8. De navibus ei dandis evanuit negotium, manet cum Batavia de mari certatio. Pomeraniam nobis invident utrique, ut Prussiam antehac. Nec demtus mihi de Polono et Palatina9 metus, quamdiu alias nuptias non video, quanquam non ignoro, quae de caesarea10 jactentur. Itaque in Hispanos hoc anno bellum erit, nec id forte longum.
De Valle Telina controversia, quae XX millionibus regi constitit, contra ipsum finita est. Reddita castella diruuntur a Rhaetis et annua XX millium scutatorum mercede habebit Hispanus11 ex nova pactione jus traducendi copias. Sabaudum12 belli haud obscure taedet. Is Bremo metuens Casali Mantuanus13 - nam et eo ivit Cerbellonus14 nihil in Valle Telina habens, quod agat- otium expetunt.
Margaritae insula tota Gallorum est castello, quod restabat, et dedito et jam a Gallis intrato. Speratur brevi secutura Honorati, quia cetera ejus rupibus inaccessa hosti, angustiae vero maris insulas inter, qua haec adiri facilis, Gallorum navibus tenentur. Iam si Capellam et Castelletum capere Valetta possit, quid restabit, nisi ut indutiae fiant ac per eas cum Lotharingo15, quam maxime e suo usu poterunt, decidant Galli?
Scribitur Palatinatus uterque Hispano Bavarum16 pecunia placante redire ad
311
dominos. De electoratu cognovi ex legati Anglici17 sermone spem ab Anglis abjici, neque offenduntur, quod Galli nomen hoc, quod Palatino dare in Anglia coeperant, nunc subticent.Duo sunt praeter mutabile gentis Gallicae ingenium18, quae nobis nocent maxime: quod qui hic plurimum possunt, cardinalis19 tuendae, Iosephus20 parandae dignitati dum student, gratiosi esse volunt apud aulam romanam; alterum quod putant aliquando et Bavari et Brandeburgici21 aliquem usum esse posse ad imperatorem faciendum extra Austriacam domum. Cardinalis etiam terriculamentis quibusdam nocturnis exagitari dicitur.
Rohanius22 in Bernati agro se tenet scriptisque23 culpam a se in alios rejicit; deductus est honeste Rhaetorum addito ipsi praesidio.
Comes Suessionensis24 per triennium Sedani manere permittitur; nuper cum extra id oppidum deambularet, ex jactu globi a militibus temulentis, ut dicitur, periculum vitae adiit. Praesidio Sedanensi ipse de suo dat stipendia auxitque numerum praesidii a ducentis ad sexcentos nomine, reipsa ad trecentos tantum; id ipso non nolente praefecto25 lucro cedit.
Ad causas multas pacis desiderandae a Gallis accedit, quod in Petricoriis vicinisque locis rustici se movent contra tributa. Dicuntur esse plus L millibus. Incitamentum illis audendi est, quod aliis in locis par seditio antehac non impune tantum fait, sed et onerum peperit levamentum; jam publicanos quosdam mutilatos neci dedere. Ea prima furoris alimenta.
Crequiacus26 in Italiam iit liberiore quam antehac potestate, copiis non quantis exigunt res adeo depressae.
Ermensteinio invectum quod est, in mensem forte sufficiet: tum reditura necessitas, ni contra acre Iohannis Waertii27 obsidium vi aliquid audetur, quod futurum vix videtur. Brandestenii28 iter et quae mandata habere dicitur, non tam aulam quam plebem turbant. Wismariensia pacta29 probata ajunt Galli, negant id se credere Angli.
In Bononiensem agrum his diebus incursum ab Hispanis. Romae pontifex30 cum in Hispanorum gratiam cardinalem quendam31 fecerit, proponit Gallis, an,
312
Mazarino32 si ea detur dignitas, non Gallo sed gallizanti, id sibi imputari ferant. Eadem in aula probata est novi imperatoris electio nihil obnitentibus Gallis.Amicus quidam veniens a patre33 Fabii34 certum me facit hominem e Rosa35 quo Lactuca36 utitur, fuisse apud Augustum37 et multis rationibus dissuaso negotio de sorore38 Hannibalis39 spem magnam retulisse de Ciceroniana40. Multa sunt, quae, id ut credam, me impellunt: inter alia, quod orationem Galliae regis mandatu in conventu habitam Claudii41 alio atque alio tenore circumferri video.
Fayetta42, una virginum, quae reginam43 sectantur, mire gratiosa apud regem poenitentiarii regis44 suasu in monastica claustra se dedit magnaque molestia liberavit cardinalem, cujus consiliis adversari dicebatur.
Hanc epistolam ob gravitatem argumenti et quia video multa mari terraque pericula duabus viis mitto, semper Deum obsecrans, Excellentissime atque Illustrissime Domine, res ut regno, reginae45 Tuaeque Sublimitati semper bene procedant.
Lutetiae, 12/22 Maii 1637.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.