320
Magnifice et Generose Domine Legate, amice colende,
Cogitanti iam secunda vice in exteras nationes harum exhibitori, modesto iuveni Haraldo Andreae2, consilio meo deesse nolui, in Gallias ut iret, ac, quod e re ipsius imprimis esse rebar, te, virum exellentem, per quem maxime proficeret, et patriae prodesse, quem sibi profectionis suae et experientiae adipiscendae scopum praefixit, perdisceret, conveniret.
Cui fini potiundo, cum is plurimum commendationi meae confidat, ut voti sui compotem fieri et conceptam spem explere se posse speret, facile a me desiderata impetravit, laudabile eius propositum, quo par fuit adiumento ac benevolentiae signo, secundandi.
Honestis apud nos parentibus3 natum ac desiderio stimulisque - ut est bonae atque optatae indolis et expectationis iuvenis - addiscendarum publico bono et usui rerum accensum, si res tuae et graves obcupationes permiserint, benigne abs te admissum et promotum, aut in iis, quae augmentationi culturae ingenii atque experientiae conducunt, informatum, aut praesenti salutarique consilio, quid facto ipsi opus sit, adjutum, aut opera denique ipsius sive in describendis literis et actis sive expediendis negotiis aliis, quibus conficiendis par est, uti complacitum. Est quod in gratum hominem beneficia te contulisse, favorem abs te ei tributum atque operam accommodatam cum tempore in publicum redundasse et fido, cui tuto res concredere licebit, clienti favisse nec non mihi ipsi in eo rem gratam abs te praestitam fuisse certo tibi persuadere potes.
Si quid vicissim in tui tuorumque gratiam a nobis fieri posse senseris, erit mihi occasio tui gratificandi atque hoc ipsum benevolo erga te tuosque animo agnoscendi.
Quibus te divinae tuitioni commendatum nobisque ut diu superstitem ex animo quam rectissime valere cupio.
T. amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Dabantur Stocholmiae, die 15 Maii, Anno 1637.