eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3096. 1637 mei 29. Aan S. Bielke1.

    Magnum sibi decus peperit Harcurtius2 e Lotharinga domo dux regius, cum post Margaritae insulam etiam illam S. Honorati Galliae reddidit. Factae impletaeque conditiones 14 Maii novi Calendarii.

    Castellorum, quae a Gallis receperant Rhaeti, videntur disjecturi nova servatis veteribus. Iam demum hinc abiit Haillerius3 ad ducem Bernhardum4, qui hoc ipso tempore ad exercitum suum venit. Magna facta est temporis occasionumque jactura. Carolus dux5 in Burgundiarum confinio multum habet militis lateque Rheni utramque ripam insidet Galassius6 restitutis et ad Drusenhemum munimentis.

    Internum rusticae, sed cui et nobiles se miscent, seditionis tum apud Petrocorios tum in vicinis locis malum adeo non refrigescit, ut captis Bergeraco et Sanctae fidei oppidis inardescat speciemque accipiat corporis, legibus, judiciis, poena, confiscationibus et libellis alios ad eandem audaciam excitantibus. Ex multo majore numero XXXVI millia legerunt, quae exercitum facerent.

    325

    Multum vereor, ne resurgant Anglorum cum Batavis de mari certamina. Quod quamdiu erit, nihil ab Anglis forte sperari debet. Multique vagantur sermones de eorum cum imperatore7 tacitis conventionibus.

    A Mediolano bellum strepere incipit perlatis eo ex Hispania pecuniis ad CC M scutatorum, C M collectis e collatione plebis oppidanae. Manent interim intacta, quae Sabaudi8 sunt, quod sociorum in ipsum suspiciones alit.

    Rhaetorum legati sex9 Mediolani jurant in pacta Oenipontana10, per quae transitus Austriaco militi per Vallem Telinam datur. Eorum tres11 eunt in Hispaniam aulae ejus gratiam publico suo sibique privatim paraturi.

    Ad Aquas adhuc conventus est Helvetiorum, ut mos est gentis, tardigradus. Adsunt a Gallia et a Rhaetis legati12, parum inter se concordes. De Burgundiae comitatu bellicis motibus eximendo laborari ab Helvetiis video, sed frustra, ut arbitror.

    Haec quantumvis pauca scribere quam in uberiorem materiam differre scriptionem malui.

    Deus, Illustrissime Domine, det Illustrissimae Dominationi Tuae prospera cuncta.

     

    Lutetiae, 19/29 Maii 1637.

    Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 331. Wellicht beantw. d. no. 3162. Geadresseerde was Zweeds gezant in Duitsland.
    2 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt.
    3 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand III.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    9 - Georg Jenatsch, Johann-Peter Guler von Weinegg, Johann Simeon de Florin, Johann Gaudenz. Schmid von Grüneck, Ulrich von Albertini en Bernhard Gaudenzio. Zij keerden in juli naar huis terug.
    10 - Het verdrag van Innsbrück, gesloten op 17 januari 1637.
    11 - Op de bondsdag die van 5 tot 8 augustus te Chur werd gehouden werden zij benoemd, nl. Jacob Schmid von Grüneck, Andreas Sprecher en Rudolf Andreas de Salis-Zizers.
    12 - Niet nader geïdentificeerd.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]