eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3098. 1637 mei 29. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Rerum periti, qui me accedunt, plurimi non dubitant, quin Angli certi sint de tali restitutione Palatinatus, qua in praesens velint esse contenti, obligati2 promisso in rebus ceteris ad pacem pertinentibus bonam operam navare novo imperatori3 amicisque ejus, praecipue, ut arbitror, Brandeburgico4. Nec magis

    326

    dubium est, quin in hoc postremo idem cum ipsis velint. Itaque quotidie multa hic jactantur contra jus regno Suedico in Pomeraniam quaesitum. Galli etiam se cum hostibus vias pacis experiri minus quam antehac dissimulant dicentes a Suedis idem fieri, per Bannerium5 maxime.

    Ad ea, quae cardinalem Riceliacum ad pacem propellunt, accedit gliscens et cum tempore augmenta sumens in Petricoriis vicinisque locis seditio ita ex rusticis constans, ut multos etiam de nobilitate metu sui an regentium odio in se traxerit captis et Bergeraco et Sanctae Fidei non spernendis oppidis editisque libellis6 plebem aliarum regionum ad paria invitans, tanquam pro rege7 contra regis ministros, quod apud Gallos vetus turbandi velamentum est. Maximo odio exagitatur onus mercium solidus in libram. Etiam Fayettae8, de qua scripseram9, nuper discessus moerorem regi parit estque eam ob rem in offensa aliqua Chavigniacus10, ejus rei minister.

    Dux Bernhardus11 multo quam oportuit serius ivit ad exercitum secutusque nunc primum eum est Haillerius12. Ibunt, puto, versus Burgundiae comitatum, quod simul erit tuendo ducatui contra ducis Caroli13 arma. Multo interim milite Gallasius14 utramque Rheni ripam insidet nimium nactus temporis ad antevertendos ducis Bernhardi conatus. Iam et alterum malum supervenit, quod equi, quos trahendis machinis comparari dux his in locis mandaverat, gravi culpa Gallorum, quibus id mandati datum est, reperiuntur labori impares. Id quoque rebus moram non exiguam adferet.

    Unum habemus bonum, quod post Margaritae insulam etiam minor Honorati cessit invictae virtuti Harcurtii15.

    Intelligo et ex Heufdio16 et ex aliis VIII C millia florenorum per literas ad Sanctichaumontium17 missa, incertum ad nostros spe ejus pecuniae tentandos, ut pacta Wismariensia18 probent, an vero ad largitiones privatim faciendas.

    Ex Italia habemus Etruscas naves in Turcam ire neque nunc, ut antehac, jungere se Hispanicis. In eadem Etruria sumtibus leges poni augerique onus farinae injunctum. Mediolanum ex Hispania venisse CC M scutatos, C M ex indigenis collecta, in belli usus. Videri Rhaetos castellas in Valle Telina locisque vicinis nova dejecturos, servaturos vetera.

    Sex ab iis populis legati19 ivere Mediolanum jurare jussi in pacta Aeniponta-

    327

    na20, tres eorum21 ultra proficisci in Hispaniam putantur, ut Vallitelinatibus ejus aulae gratiam praeripiant. Ad Aquas Helvetiorum habetur conventus22, ubi et Galli suos et Rhaeti habent.

    Ajunt Angli legati23 sermones jactari variis in locis de reddendo Palatinatu inferiore gratis, superiore, si rex Angliae24 sex milliones numeret Bavaro25. Addidi ego intelligere me velle Hispanum26 partem ejus pecuniae de suo dare, ut amicitiam Anglicam redimat. Etiam de mari praevidere se nova cum Batavis certamina iidem legati mihi significant.

    Dolens intelligo multos se reformatorum illis agrestium motibus addere metuoque, ne controversiae populari illa religionis se admisceat et arma de manibus extorta resumat. Sunt isti rerum novatores ingenti numero: sed ex eo numero exercitum fecere XXXVI millium, ne major oneri esset sibi ipsi. Nobilium quidam ab amicis moniti, ne se inconditae multitudini miscerent, dixere non ita se stupidos: sed exspectari ducem summae dignitatis. Pacem populo suo ut daret, etiam a Fayetta discedente oratus est rex, non sine utriusque lachrymis.

    Gallasius ad Drusenhemum munimenta restituit.

    Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, cuncta ut ad bonum gloriamque reginae27, regni Tuaeque Sublimitatis regat.

     

    Lutetiae, 19/29 Maii 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 330; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 351.
    2 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘obligatos’.
    3 - Ferdinand III.
    4 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    5 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    6 - Niet geïdentificeerd.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Louise-Angélique Motier de La Fayette.
    9 - No. 3088, p. 310.
    10 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    13 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    14 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in dienst van Ferdinand III.
    15 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt.
    16 - Johan H(o)eufft, bankier te Parijs.
    17 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont.
    18 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636. Voor de ratificatie zie men no. 3088, p. 311 n. 13.
    19 - Voor hun namen zie men no. 3096, p. 325 n. 3.
    20 - Het verdrag van Innsbrück, gesloten op 17 januari 1637.
    21 - Voor hun namen zie men no. 3096, p. 325 n. 5.
    22 - De landdag te Baden, gehouden van 7 tot 11 mei.
    23 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    24 - Karel I.
    25 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    26 - Philips IV.
    27 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]