eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3112. 1637 juni 11. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Nudiustertius ad me venerunt literae satis veteres tuae, datae Maii XI2. Illas ad Relingerum3 misi.

    Exspectabimus avide, tum quid pariturus sit Suediae conventus, tum quae arcana proruptura sint per Arnimium4. Davausium5 audio apud regem Daniae6 fuisse.

    344

    Principem Arausionensem7, cum illa de Hulsto spes fefellerit, ad apertam vim sine mora transiturum speramus.

    Aysema8 quin ad imperatorem9 se tralaturus esset, dubitavi nunquam.

    Filii tui10 iter ut felix sit utque privata tua optime eveniant, opto: nec est, cur dubitem, cum norim virtutes tuas magno cancellario11 aliisque regni rectoribus12 esse percognitas.

    Duces Bernhardus13, Longavillanus14, Rohanius15 juncturi sunt copias adversus invalescentem in Burgundico comitatu ducem Carolum16. Cardinalis Valettae17 exercitus praeclari aliquid molitur ad Belgicum finem cum spe bona, si eodem tempore Batavi se moverint.

    In Rhaetia dejiciuntur castella Rheni, Rivae, Mantelli; manent Clavennae, Sondrii, Tirani. Classis Gallica, praeter naves longas, captis jam insulis18, per fretum Gaditanum in Oceanum redit. Ad Gravelingam novam munitionem facientes Hispanos adorti Galli, sed numero minores cum essent, facile repulsi sunt.

    Rusticorum motus manet; et nuper pugnato, eripuerunt duci Valettae19 machinas aliquot. E re sit hunc tumultum, cui multi se protestantium Gallorum admiscent, sedari quamprimum, ne serpat longius regiasque vires ab hoste abducat. Ego siquid juvare consiliis potero, non cessabo.

    Pontificis20 morbus Gallos sollicitos habet, ne, si moriatur, succedat alius ex Hispanica, quae nunc Romae praepollet, factione.

    Casali video metui. CCCC Mauri tempestatibus impulsi ad Alicantae21 littus mittuntur ad instruendam classem Fernandini22. Ex Hispania discimus crebro colloqui legatum Angliae23 ducemque Olivarum24.

    Scribitur ad me e Polonia parari cuncta ad nuptias Austriacae25 conventum regni novum haberi ad vim opponendam Turcis, tollendas cum Russis controversias, unde legatus in Poloniam venerat26, et ut solvatur quod duci Croiaco27 debetur. Baudissium28 in eo regno larem figere.

    345

    Deus, Illustrissime Domine, tibi favens adsit.

     

    Lutetiae, 1/11 Iunij MDCXXXVII.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

     

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: A.o 1637 8/18 Junij.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 79. Gedrukt Epist., p. 333. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    3 - Marx Conrad Rechlingen of Rehlingen.
    4 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg; zie over hem VI, p. 91 n. 10.
    5 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    6 - Christiaan IV.
    7 - Frederik Hendrik.
    8 - Foppe van Aitzema.
    9 - Ferdinand III.
    10 - Joachim Camerarius.
    11 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    12 - Voor hun namen zie men no. 2957, p. 91 n. 2.
    13 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    14 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    15 - Henri, hertog van Rohan; hij had het bevel gevoerd over de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    16 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    17 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    18 - Ste. Marguerite en St. Honorat.
    19 - Bernard de Nogaret, hertog van La Valette.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: Allantriae.
    22 - García de Toledo y Osorio, hertog van Fernandina.
    23 - Walter Aston of Forfar, Engels gezant in Madrid.
    24 - Gaspar de Guzmán, graaf-hertog van Olivarès.
    25 - Cecilia Renata, zuster van keizer Ferdinand III.
    26 - Niet geïdentificeerd.
    27 - Ernst Bogislaw, hertog van Croy.
    28 - Wolf Heinrich von Baudissin; zie over hem VI, p. 336 n. 1.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]