Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Valde mihi dolet, quod crescentibus in nos hostium copiis a Gallis ita cessatur praeterfluitque tempus et occasiones rei bene gerendae; praesertim vero quod a duce Bernhardo2 pridem nihil habeo literarum neque vero quicquam de eo, quod scire juvet, intelligo. Galli, qui ejus exercitum aucturi erant, detrectant iter, diffluunt ita quidem, ut pro X millibus hominum aegre IV millia peditum, equites CCCC appareant. Haeret ille interim Campaniae gravis majoribusque oppidis exclusus invalida irrupit commeatumque militi suo alendo iis expressit. Ego nunquam serio cogitatum Gallis in Germaniam eum mittere et credo et diu est, quod credidi. Subducunt enim Galli se Germaniae rebus, et aut valde fallor aut pacis rationes cum imperatore3 satis constitutas habent; id restat, ut nos quoque in eam, quam ipsi animo destinarunt, pacem nostro cum damno trahant adjutores in eo habituri Anglos, qui omnia bello turbata in veterem formulam restitui volunt, nempe ut aliis pericula delegent, ipsi ferant praemia periculorum. Huc consilia tendunt non ita tecta, ut non saepe in sermone indicia erumpant. Qui in Hispaniam missus fuerat voti persolvendi specie monachus4 multa quotidie cum rerum potentibus in arcano agere inde perscribitur.
Bellum in Petrocoriis vicinisque locis agrestium fervet et aggressus eos nocturno proelio inter primum secundumque Iunii diem novi calendarii dux Valetta5 damnum fecit militis et machinarum. Intellexeram levi concessione posse eos homines non placari tantum, sed et eo adduci, ut in hostem manus suas commodent, paratumque mareschallum Lafortium6 sedando huic malo dare operam. Allegavi amicos ad eos, qui plurimum possunt, ut cogitarent, essetne levi aliqua declinatione vitanda tempestas. Sed video surdas ad haec aures decretumque armis reponere
346
obsequium, quod si faciendum est, utinam quam primum feliciter fiat, ne mora hostis lucro cedat.Ad Belgicum finem boni aliquid spero moventibus se sub idem tempus inde Batavis, hinc cardinali Valetta7. Ita in duas partes distractus Hispanus8 vix poterit utrobique res suas in tuto locare.
Classis Gallica victrix insularum9, praeter naves longas, freto Gaditano in Oceanum redit.
Dus Carolus10 superior copiis Longavillanum ducem11 coëgit agro excedere comitatus Burgundici nec videtur ei obsisti posse, nisi et dux Bernhardus et Rohanius12 eo se ferant. Rohanius scripto Genevae edito13 famam suam purgavit de iis, quae in Rhaetia acta sunt.
Mareschallus Castilionaeus14, postquam plurima regi15 consilia dedit de iis, quae ad Belgicum finem utiliter fieri possunt, in otio relinquitur, ne in partem veniat gloriae, quam sibi spondet cardinalis Valetta.
Docent nos ex Hispania literae laborari ibi de restituenda per Italiam commerciorum libertate. Legatum Anglicum16 multa cum Olivare17 contulisse; uxorem principis Sabaudi Thomae18, quae comitis Suessionensis19 est soror, id eniti, ut aulae Hispanicae amicitiam comiti Suessionensi paret usui futuram, si casus eveniat, ad successionis in regnum jus ipsi comiti asserendum contra principem Condaeum20; CCCC Mauros in Hispanicum littus ad Alicantam vi tempestatis impactos mitti, ut remigium Fernandini21 augeant. Cardinali Francotto22 concessum, ut merces Gallicas ad pretium usque C M ducatorum importare in Hispaniam posset.
Ex Italia discimus aegrotare cum periculo pontificem23 metuique, ne ejus morte locus pateat molitionibus Hispani24 ad creandum aliquem suae factionis Cerbellonum25 mitti, ut ex Navarra bellum Galliae faciat. .Leganesium26 movere se: Bremo cautum aliquot ad vetus praesidium centuriis additis. Casale ne obsideatur, timeri.
347
Iam nunc intelligo ducem Bernhardum et Longavillanum convenisse de die, quo jungant copias suas.
Apud Gravelingam novam Hispanorum munitionem, fraenum Caleti, cum impedire Galli vellent, aliqua sua cum clade repulsi sunt.
Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut reginae27, regno Tuaeque Sublimitati det res prosperas.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 1/11 Iunii 1637.
Abiit ad castra cardinalis Vallettae baro Degenfeldius28 optime affectus erga res Suedicas, cumque in Gallicam militiam se cum bona gratia Tuae Sublimitatis dederit, sperat, si qua pax fiat, habitum iri sui rationem: ideoque ut se Tuae Sublimitati commendarem, a me petiit.
Voluit ex me scire Venetus legatus29, numquid constitutum sit super literas, quas reginae scripserat, quibus Venetorum operam offerebat ad pacem conciliandam. Ego quae super ea re scripsisse30 memini, non repetam.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.