Illustrissime Domine,
Multa me, quae scire avebam, docuit epistola Tuae Excellentiae data 12/22 Maii2, nam et quo statu essent exercitus nostri auxiliaque landgravio3 missa scire me publici intererat, ut ad res praesentes sermonem quoque meum accommodarem; tum vero quae Polonus4, quae Danus5 agerent, adeo nobis vicini saepe et aemuli, nosse maximae erat utilitatis. Illa vero maxime, quae ad conventum aut Hamburgensem aut Coloniensem pertinent et quae de pace aut dicuntur aut finguntur; incidunt enim quotidie occasiones iis de rebus disserendi, quod recte et ex usu fieri nequit, nisi quaecumque haberi undique indicia possunt congerantur.
Eorum, quae bellum spectare videntur, duo sunt, de quibus certa nosse plurimum refert. Transitus supplementorum e Suedia in Germaniam, et in eandem Germaniam M. cancellarii6 adventus, cujus interim praesentia, quod fruitur Suedia magnas inde usuras percipiet.
Ad retinendam Pomeraniam quin coelum mari mixturus esset Brandeburgicus7, nunquam dubitavi et pro certo habeas velim caveri ei contra nos etiam ab iis, qui dum nostra egent opera, amicitiam nostram aut induunt aut expetere videntur; caeterum neque nostros processus amant et consilia habent a nostris disjunctissima. Quo magis et tuenda est, quae Suedis bono titulo obtigit possessio et cavendae fraudes. Satis sit Prussiam tam bene munitam amisisse et quidem amicorum, ut dici volunt, conspiratione.
Improbe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit8.
367
Batavi, ut quid magni agant Gallos, Galli Batavos exspectant; non desinemus impellere eos, hic ego, ibi D. Camerarius9.
Status praesens rerum hic est. Ad Belgicum finem cardinalis Valetta10 fraterque ejus dux Candalius11 Cimaco minoribusque oppidulis captis Landresiam parat obsidere eodemque tempore castellum, quod dicitur Cameracesii. Pulcher scribitur esse exercitus: XVI peditum, VI equitum millia, machinae LXXX, scribitur esse exercitus: XVI peditum, VI equitum millia, machinae LXXX, egregia ad res magnas instrumenta, si prudentia, si ordo adsit et simul serio se moveant Batavi, quod sine Galliae pecunia ex promisso praesente non facient.
In comitatum Burgundiae post receptam arcem Romaniam, quam Gallis eripuerat hostis, venit dux Bernhardus12 cepitque de hoste Champlitum et Autream. Iam credo in eundem comitatum venerit per Salinas dux Longavillanus13, per Sancti Claudii fanum Rohanius14, magnaque in spe sunt Galli posse a se brevi occupari omnem eum comitatum, quamquam meo judicio validae obstant urbes, Dola et Graja.
Classis Hispanica Interni maris XXV constans magnis navigiis, feluccis, quas vocant, XIV apparuit ad oram maritimam Galliae Narbonensis; sed navibus primum mercatorum, deinde accursu ducum ac militum repulsa est.
Magnas pecunias partim vetera onera augendo partim mutui nomine contrahit rector regni Neapolitani15: partim in maris usus - et jam Itali suis portubus et Savonae sinuique, Speciei qui dicitur, metuunt - partim, ut res juvet, quas e Mediolanensi terra gerunt, unde jam vis belli in Montiferratensem agrum immissa est et, nisi nos rumor fallit, jam Nicaeam, cui Paleae cognomen, cepit.
Rhaeti, qui Mediolani legatos16 habent suos, non tam facile reperiunt quam speraverant negotium de Valle Telina; pecuniam quidem, unde Rhaeti stipendia solvant praesidiis castellorum veterum, quae servanda judicarunt, dant voluntque cohortes aliquot Rhaetorum Hispaniae militare, Caeterum de imperio in Vallem Telinam negant quicquam aut Monsoniano17 vetere, quod sequi velit Hispanus18, aut postremo Oenipontano cautum federe19. His quae continentur, ea se effecturum dicit praefectus Mediolanensis20, si quid extra ea sit, exspectanda Hispaniae jussa. Plane eo loco sunt res Rhaetorum, ut postquam cum Gallis fregere tesseram, comiter colenda sit ipsis Hispanica Majestas.
Neque ea, quae de marchione Brandeburgico21 nec quae de Francisco Alberto Lauwenburgico22 nuntias spem mihi faciunt pacis.
368
Coloniam Galli non properabunt, sed si bello imperatori23 non indicto adjuvantibus Anglis illigare nos poterunt, ne pacem nisi ipsis volentibus faciamus, multum egerint. Societas, ut sapienter dixisti, vera est, ubi qui commodorum vult habere partem, etiam pericula sumant paria.
Rogo, ut de iis, quae legationem meam instruere possunt, aut perExcellentiam Tuam aut per ejus domesticos, ubi ipsi non vacat, edocear.
Lutetiae, 15/25 Iunii 1637.
Iam nunc disco exercitum ducis Bernhardi esse ad Vm equitum, IIm peditum, Haillerii24, qui ei adjunctus est, ad Vm peditum, equites D CCC. Captum a Gallis castellum Cameracesii et Landresiam modico praesidio defendi et molam frumentariam, quam unam habebant suburbanam, exustam.
Loca Galliae Narbonensis, ad quae apparuere naves Hispanicae, esse Sancti Tropasii et Sancti Raphaëlis. Portum Hispanicae Biscaiae quendam Galliae propinquum captum a Gallis.
Excellentiae Tuae semper summo studio observantissimus
H. Grotius.