Nobilissime Domine,
Multum gaudeo reducem te factum patriae ac magni cancellarii2 in te eum esse, quem olim vide quemque perpetuum tibi opto, animum.
Et Gallia et Germania duos nuntios avide exspectat transitum supplementorum Suedicorum3 in loca cismarina et ipsius magni cancellarii in eadem loca adventum. Prius illud peractum brevi spero cognoscemus eritque id Gallis non leve incitamentum. De altero non modo quid futurum sit, sed etiam utrum praestet, venire eum an manere, dubito, praesertim cum praeclara ejus consilia uberrimosque inde fructus ad regnum omne redeuntes te significante - pro quo beneficio
382
plurimum tibi debeo - contemplor. Exercituum Suedicorum res bene se habere est, quod gaudeamus.De novo imperatore4 - ita enim a suis dicitur, a pontifice5 rex Romanus6, quod is imperatoris titulum abs se velit peti - ita video judicari minus eum esse sacerdotalibus suggestionibus obnoxium, dominationis autem percupidum et sua sponte et Hispanorum consiliis; quae res facit, ut credam facile eum plus aliquid, quam pater fecerit, largiturum protestantibus, quando id ipsum video ipsius rebus fore utile.
Gratiae auctoritatisque fastigium Trau[t]mansdorfius7 haud dubie obtinet. Dicitur Dano8 minus bene cum imperatore convenire, quod rogatus subscribere paci Pragensi9 ut dux Holsatiae id subterfugiat. Sed et ipse et contra Hamburgum lactantur10 spe producendi aut praecidendi vectigalis, quo Albis premitur. Ea res quorsum se datura sit, brevi apparebit, eritque inter ea, quae in futuri judicationem nos ducent, ut et Poloni11 conjugium.
Alexandrini12 hic et alibi multis involucris res suas agunt. Velim me fallant et aliquando ad recta fortiaque consilia se applicent. Ne sperent se nugas in Suedia vendituros. Res ibi valent, inania transmittuntur.
Galli sero quidem, sed tamen agunt: verum sibi. Dux Bernhardus13 Haleriusque14 ei adjutor datus in comitatu Burgundiae detinetur receptaque arce Romania captis ab hoste Champlito et A[u]trea penetrat longius ibidemque cum aliis copiis duces Longovillanum15 et Rohanium16 exspectat. Cardinalis Valetta17 cum fratre Candalio18 cepit de Belgis Cimacum et castellum Cameracesii; nunc Landresium obsidet cum spe potiundi ejus brevi. Sed haec prospera aliquantum corrumpunt novae seditiones apud Lemovices, Quercios circaque Tolosam ac Montem Albanum. Hispana classis ad duo loca orae provinciae Narbonensis cum apparuisset, dejecta19 est.
Haec nunc habui, quae nuntiarem, ubi plura majorave erunt, officio non defuturus. Abs te Suedica primum, deinde et si quae sunt Danica, Polonica Russica, praecipue vero Barclaiana20 illa, quatenus scire fas est, discere juvabit
383
Nostri omnes per hoc coeli incendium vapide se habentes te resalutant. Scripsit tibi antehac uxor; puto literae ad te pervenerint.
Tuae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 16/26 Iunii 1637.
Filio meo21 scripsi, ad nos ut redeat, quando ibi otiosus est. Scio, quam ei utile sit exerceri. Rogo, eum impellas, id ut faciat. Valde miramur ejus in scribendo cessationem.
Jam certo cognoscimus captum ab Hispanis Nicaeam in agro Montisferratensi, a Gallis castellum Cameracesii et in ora Hispanica portum Langanies. Ita cum Hispanis satis calet bellum22.
Adres: A Monsieur Schmalze, Secrétaire de M. le Grand Chancellier de Suède. A Stockholm.
In dorso (met andere hand): Holmiae, die 21/31 Juli 1637.