eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3141. 1637 juni 30. Van L. Aubery du Maurier1.

    Excellentissime Domine,

    Litteris, quas ad te dedi ineunte hoc mense2 tibi significaveram, quoniam Hamburgi nulla mentio habebatur de itinere Coloniensi, me consilium coepisse lustrandi Daniam, Sueciam et Poloniam. Sed quoniam dubius sum, an meae tibi sint redditae, huiusce peregrinationis certiorem te facere volui per virum nobilem Suecum, qui tibi a Domino cancellario3 commendatur. Ille autem vir est, domine, qui animum impulit meum, ut tam longi diffi[ci]lisque cursus molestias suscipere vellem. Quos enim in admirationem et amorem sui regio ista septentrionalis trahere non potest, unius hominis fama perducet. Ibi doleo, quod propter fortunae exiguitatem sicuti etiam alibi, grati animi testimonium per officia exhibere non possim, attamen apud remotissimas gentes tuas eximias dotes praedicaturus sum, dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.

    Salutabis, si placet, mea causa Illustriss. Dom. legatam. Dom. Corneliam4. Et quos affinitate illic habes coniunctos humanitas autem tua et styly duritiem et picturam facile excusabit, quoniam haec a me tam festinanter scripta sunt, ut ne quidem mihi tempus fuerit hanc epistolam relegendi.

    Vale et nos semper velis amare.

    Tuus totus
    L.A. Maurerius.

    Datum Elsenorii in Seelandia ultima die Iunii Anni Christi 1637.

    Onder aan de brief met latere hand: Inscriptio erat: Monsieur Monsieur Grotius, Conseiller d'estat et Ambassadeur de la souvrine(?) de Suède à Paris.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., 51 Cp. Eigenh. oorspr. Betreffende de schrijver, Louis Aubéry du Maurier, zie men no. 3106, p. 334 n. 1.
    2 - No. 3106.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Grotius' dochter Cornelia.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]