eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3144. 1637 juli 3. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Probatum est a rege Angliae2 fedus, quod legati ejus3 cum Gallis fecerant.

    393

    Id quale sit, aut in Suedia apparebit aut Hamburgi. Plusculum spei concepissem, si sopiri potuisset illa cum Batavis de piscatu controversia: quae vereor, ne recalescat, hoc novo egressu classis Anglicae, quae XXX navium erit, ut audio, inter Angliam Belgicumque littus: II in mari Hibernico, IV aliis missis ad coërcendos piratas Mauros.

    In agro Montisferratensi qui est Hispanorum exercitus XXVII millium esse scribitur.

    Dux Vinariensis4 copias ducis Caroli5 transitum Araris impedire ipsi ad Ream volentes machines depulit transgressusque amnem cecidit eorum ad octingentos, fugavit caeteros. Expectat ex Alsatia pedites ter mille.

    Dux Longavillanus6 oppidum Leonis Saunerii in comitatu Burgundico obsidet. Venere in eundem comitatum et ducis Rohanii7 copiae: ipsum morbus Genevae detinet.

    At cardinalis Valetta8 ad Landresium jam castra sua communivit paratque oppidum operibus accedere: iisdemque9 in partibus Gassio10 turmis hostium obvius CC interfecit, cepit prope totidem. Castilionaeus11 quoque in Campania aliquid habet copiarum spargiturque rumor, sed dubitatae fidei, ire eum succursum Ehrebrestenio periclitanti.

    Audimus et Viennae et Bruxxellis perscriptas pro Batavorum legatis tuti commeatus literas.

    Ita fervent simul pacis, simul belli molimina, quae Deus in bonum regat orbis christiani, idemque, Illustrissime Domine, tibi tuisque adsit propitius.

    [Lutetiae], III Iulij n. Cal. MDCXXXVII.

    Tuae Illustrissimae Dominationi omni studio observantiaque
    addictissimus
    H. Grotius.

    Gisam quoque oppidum in comitatu Burgundiae cepit dux Vinariensis. Mortuus Divione est Ponica12, magno ducis dolore. Creditur dux obsessurus Vesontionem. Oppidum Leonis Saunerii jam captum nuntiatur.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 10 Iulij st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 81. Gedrukt Epist., p. 338. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Karel I.
    3 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - Henri, hertog van Rohan; hij had het bevel gevoerd over de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    8 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    9 - Het woord ‘que’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    10 - Jean Gassion, Frans bevelhebber (1609-1647).
    11 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    12 - Tobias von Ponikau, tijdens zijn leven raad en gezant van hertog Bernhard van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]