Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Habent me sollicitum haec tempora. Video enim rursum, ut antehac, molem illam belli per Germaniam Suedis solis incumbere suoque onere eos premere sociis aut cessantibus aut aliud agentibus, extra unum landgravium2, qui et ipse viribus tantum Suedicis stat.
Dux Vinariensis3 post Gisam arce capta Sancti Lupi Basileam versus iter instituit, utinam felix, dum a duce Carolo4 obsidetur Monspellicardi. Disco consilia ejus egregia, illud praesertim de Rinfeldio5 corrupta per moram, quam Lactucarii6 injecere. Et nunc quoque quid dicam, cum ex eo, qui a Pyrrhone7 missus huc venit8, intelligam Hailleri9 copias ita diffluere, ut aegre ter mille10 restent. Quae causa sit ejus rei, conjectura magis indagare quam certo affirmare liceat.
Landresium jam oppugnari incipit, sed, nisi princeps Arausionensis11 valide se movet, eum forte locum capient, ceterum nihil magni agent Galli. Iidem de Ehrenbreitsteinio spem abjiciunt. Ita peribunt illis, quae magno cum Germanorum odio sibi pepererant, amnium claustra.
In Batavis rumor est indutias jam factas Gallos inter et Hispanos; puto id extra verum spargi ab iis, qui eo colore ipsi ad indutias properant.
Ego vero non ignoro in Hispania monachi, qui e Gallia missus est12, quotidianis cum Olivario13 colloquiis de indutiis primum, deinde et de pace agi. Et Helvetios video iterum in id laborare, ut comitatus Burgundiae, quem tutari plerique tenentur, seponatur a bello. Sed haec omnia non facilia sunt explicatu, atque interim procedit bellum. Et Cateletum quoque obsessum ire dicitur Mileraeius14. Rohanius15 in comitatum Burgundiae copias quidem mittit suas: sed
408
ipse non venit ob simultates cum principe Condaeo16, ducatus Burgundiae praefecto.In Italia valescunt res Hispani17. Rhaeti foedere et largitionibus tenentur: quanquam sunt quos ita festinatum poenitet, cum de dominatu in Vallem Telinam, quam semper maxime expetiverunt, nihil certi habeant.
Eductae a Mediolanensi terra copiae sunt XVIII M peditum, V M equitum. Bremo prospectum satis et Casali auctis praesidiis rebusque introductis necessariis.
Quid aggressurus sit ibi post Nicaeam Hispanus18, opperimur. Sed ut fides et constantia maneant Gallis, quas vehementer concutit aula romana, indutias, si posset, ubique, si id obtineri nequeat, per Italiam certe moliens, interna eos mala vetant in hoc rerum aestu movere lacertos. Nam et agrestium motus manet, et cum regis19 copiae inciperent circumvenire Sedanum, evasit comes Suessionensis20 Hispanorumque fidei se permisit intentus ad omnes rerum novarum occasiones.
Iam vero de Austriacis Poloni nuptiis21 vetor ultra dubitare, cum ad eas in mensem Septembrem invitati sint Veneti. Ita hostis ille, qui suum tempus exspectat, cum alio hoste praepotente conjungitur.
Qui hic est ex Christina Dani regis filius22, a cardinali Hispano23 ea acceptus est humanitate atque epulis, ut ejus quoque regni amicitiam ab Austriacis quaeri Hamburgi primum, deinde et nostro malo non obscurum est.
Pomeraniam ut obtineat, cuncta regna imperiaque adit Brandeburgicus24: et video faveri ei etiam ab iis, quos amicos habemus, terretque me Prussiae exemplum et multi sermones parum nobis aequi; tum vero ab hoste adeo florente pacem nostro ex usu ut impetremus, optare licet, sperare vix audeo.
Adversus has difficultates duae spes se ostentant, ab Anglo25 et a Turca26, si se ei forte commoveant. Sed nullos ex Anglia paratus ad bellum video. Naves, quas promittunt sub palatini27 Gallique signis, quid acturae sint, nisi forte oram Gallicam defensurae, equidem non intelligo. Nam bellum sibi esse cum Hispano volunt idque profitentur. Per Germaniam vero pacem ita suis rebus judicant necessariam, ut sine ea inutilem sibi fore dicant Palatinatuum restitutionem. Utinam verum sit, quod me credere vult legatus Venetus28, in pace cudenda eos nobis de Pomerania non adversaturos.
Turcam quod attinet, petit, ut ex literis ad Venetum missis vidi, pacem
409
Persa29 legatosque misit30 eandemque exoptat magnus visirius31. Ragoskius32 foederi nuper facto staturum se donaque missurum annua promittit. Ita rebus alibi quietis possent forte arma in Poloniam excitari, praesertim si cognoscat eorum ope aut consiliis foveri Tartaros, qui terra, et Cosaccos qui mari Turcicum imperium territant: quanquam de Tartaris in amicitiam reponendis veterem legati ipsorum33 spem fecere comiter excepti ac cum bona spe dimissi. At contra Cosaccos in Pontum Euxinum missa classis partim galeonibus partim navibus constans longis pariter XXX, quae res efficit, ut Mediterraneum mare praeter perpetuas quasdam custodias, ferme a Turcica classe vacet.A Vienna scribitur imperator34 ab alieno nutu non pendere: interim remissior esse quam imperio conveniat. Ita culpas, quae corrigi coeperant, resurgere. Pecuniae ibi fiunt omnibus modis, etiam ex iis beneficiis, quae pater imperator35 indulsit. Earum pecuniarum aiunt tum alios usus fore, tum ut Suedi pro eis pacem dent. Protestantibus Germanis pax Pragensis36, nihil aliud ostentatur. Dicitur et super formula literarum tuti itineris pro legatis principum pontificiorum, qui summi imperii jus obtinent, disputatio calere, cum nolint illi principes aut poni ut regum accessio aut aliusmodi literas accipere quam quales dantur regum legatis. Veneti, qui pridem legatum apud imperatorem non habuere, nunc eo mittunt37. Idem faciunt Genuates, sed hi et apud Batavos agentem38 habituri.
Venetorum, qui hic fuit, legatus39 multa rerum Gallicarum notitia instructus nunc in Hispaniam legatis ibit. Eodem legatum40 mittunt Genuates cunctis jam Italis eam potentiam ut multum apud se praevalentem respectantibus. Itaque et naves Etruscae iterim se cum Neapolitanis ac Siculis conjunxere. Et Helvetii verbis quidem utuntur mediis, ceterum apud eos quoque multum decessit de Galliae auctoritate festinaruntque Tigurini quae cum vicinis abbatibus controversa habebant componere.
Ad praesidia Rhaetica in castellis Clavennae Sondriique alenda dat in mensem VII millia scutatorum Hispanus; et mille octingentos Rhaetos adscribit suae militiae in terra Mediolanensi iisdem quibus Germani militant, conditionibus.
Madritio scribitur succensere pontificis nuntius41, quod se et pontifice42 ignaro colloquia super pace instituantur. Inter quaerendae pecuniae rationes multiplices omne factum argentum sunt a privatis rependique aereis nummis, quibus dives est gaza. XI naves in Americam, quae Castellanorum est, mitti. Ad res Brasiliae sustendandas, ubi Portum Calvum aliaque loca invasere Batavi,
410
etiam externas naves Olisippone corripi. Parari et acriter bellum in Galliae partes, quae Hispaniam contingunt, e Fontarabia per ducem Nocerum43, e Perpiniano per Cerbellonem44, qui ex Italia illuc tralatus est. Itaque Socovam missas machinas L et in Navarram XII M peditum, equites mille. Abiisse inde principis Thomae uxorem45, quasi iratam Hispanis, monilibus ad iter divenditis. Principem Bossolum46, ut Sabionetam recipiat, offerre sequestrationem omnium rerum, quas a se petat Stilana47, donec lis ab imperatore judicetur: sed occlusas ad haec Hispanorum aures ob loci opportunitatem. Id est castellum, in quo cum nullum praeterquam pro Stilana custodiae jus haberet Parmensis48, eo Hispanis tradito, pacem suam redemit. Fernandinum49 quoque classem reparare, qua in Italia utatur, creditum imminere Monoeci aliisque portubus.Heufdius50 transmisit pro Batavis CCC M florenorum, assignationes habet ad alia VII M et exspectat alias, ad semi millionem. Eiusne pecuniae exspectatio, an interna dissidia, an morbus principi Arausionensi impedimento sit, an favor in comitem Suessionensem, varie disputatur. Spero futurum brevi, ut actibus ipsis hos rumores refellat, quod sane hoc tempore imprimis est necessarium.
Transiit hac viditque me Hofkirchius51 saepe mihi a Marino52 commendatus. Aiebat ire se ad Tuam Sublimitatem, ut ei se nescio quibus de rebus purgaret.
Mitto scriptum Gallici leporis in quo sub diversorum nomine graphice mores, studia, fortunae, spes principum Galliae describuntur53.
Illud, quod scripsi antehac, non possum non repetere, et ex Gallis et ex Veneto intellectum mihi hoc, quod nunc agitatum foedere cavisse Gallos, ut Bavaro54, dum vivit, maneat electoralis dignitas nec recusare id Anglos. Quomodo ergo ex Palatini jure possunt vitii arguere regis romani55 factam Ratisbonae electionem? Valet enim electio etiam ab eo facta, qui jus non habebat, sed in
411
possessione erat eligendi, quod et in ecclesiasticis functionibus collatis a non patrono, sed jus patroni possidente et constitutum est et observatur.Dicenti mihi nuper Comitrio56 - est enim eruditus - Suedorum nomen in externis historiis non apparere, nominavi ei Tacitum57, Eginhartum58, Adamum Bremensem59, Helmoldam Saxonem60, imperatores quoque et pontifices. Ceterum quia cum Anglo res mihi erat, rogavi Monasteriensem Anglum61 legeret, qui inter nationes, quae per CC L annos Britanniam vexarunt, Swatidas nominat addidique rei quoque monumentum Stocholmiam in agro Pembrociensi. Rarius aliis si nominentur, mirari id debere neminem, cum longe remotae res eorum ab aliorum rebus fuerint, ut quibus in Russos, Slavos, Danos, Norvagios bella satis negotii facerent. Gothos vero, Vandalos, Longobardos inde ortos: Normannorum autem nomine Suedos non minus quam Norvegios, quam Danos designari plurimis apparere testimoniis. Spero futurum, ut Tuae Sublimitatis prudentia ac fortitudine Suedica gens veterem suam obtineat claritatem.
Quod ut fiat, Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, Tuam Sublimitatem ut servet, sospitet augeatque.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Iulii ex novo Calend. 1637.
Monachus ille, qui in Hispania est, huc scripsit responsumque exspectat.
Dux Vinariensis Vesovium oppidum vi cepit. Saviniacum, quod in Bressia est ab hoste captum ante hos menses septem, recepit dux Longavillanus62.
Gallos in foedere ab Anglis stipulatos intelligo, ne sibi impedimento sint in retinenda per pacem Lotharingia. Sedanum ab omni commeatu per Gallos intercluditur. Dicitur comes Suessionensis titulum sumere ducis exercitus pro regina matre63. Faciunt hoc discrimen Itali, ut quibusdam regibus scribant, Serenissimo ac Potentissimo, aliis Serenissimo. Neque dubito, quin hoc in literis ad reginam64 secuti sint Veneti: quam dignitatis imminutionem cavendam non est, quod moneam.
Ad Landresium nihil aliud adhuc quam castra muniuntur. Mileraeius non longe est, nec verum de Cateleto.
Hispana classis ad oram Narbonensem apparet.
412
Castilionaeus65 ad Sancti Menehouldi in Campania aliquid exercitus habet, incertum quo consilio.
Hispani omnes suae gentis cardinales Romam mittunt in spem vacaturi pontificatus per infirmam pontificis valetudinem.
Rex in arce Madritii, cardinalis66 in villa Bassompetrae.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.