eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    416

    3158. 1637 juli 10. Van G.J. Vossius1.

    Illustrissime Domine,

    Qui has ad te defert, Ioannes est Mullenius2, natione Danus, vir, si alius, integrae et inculpatae vitae eoque proceribus suae gentis gratior et acceptior; in his illustrissimo Rosecransio3, cuius non degenerem filium4 cura sua, dum Lugduni ageret, quod ante biennium vel ultra fuit, doctrina longe reddidit auctiorem. Notus mihi atque adeo amicus pene est ab septennio, ut eo fidentius de illo iudicium feram. Nunc aliorum adolescentum studiis praeest, sed itidem e primaria nobilitate Danica.

    Is impense ardebat desiderio videndi et compellandi tui atque ad eam rem putabat utiles fore sibi literas ad te meas. Morem gessi libens, quia gaudebam mihi sic satis in scribendo, sed nulla mea culpa, negligenti quodammodo necessitatem imponi aliquid exarandi.

    Et interea quid scripturus sim, vix scio. Nam publica tibi in ea dignitate constituto aliunde melius certiusque innotescunt. Quale inter alia, ut res nostrae maritimae propemodum pessum eant, non sine magna indignatione multorum, non eorum modo, qui hunc fructum putant mutatae ante annos quasi duodeviginti reipublicae, sed aliorum etiam, qui quotidiana prope damna sua deplorant et in facili remedio dolent negligi illud ac mirabiliter in cessationis ejus caussas inquirunt.

    Nova officina typographica Blauwii5, quam sumtibus maximis adornat iamdiu, videtur intra sesquimensem vel circiter ad finem posse perduci. Etiam Graecos characteres, quorum penuria hactenus laboravit, indies Francofurto exspectat. Emisse constat. Atque ait, quod hactenus in Meursianis6 cessarit, uni isti Graecanicorum typorum defectui debere adscribi. Quod non excuderit historiam ejus Danicam7 iam ante annum transmissam eo excusat, quod bello hoc Germanico-Suecico non habuerit chartas es animi sui sententia. Interim ringitur Meursius sic se quinquennio habitum ludibrio. Ubi Francofurtenses typi advenerint, specimen transmittam, ac de excudendis hic tuis porro exquiram sententiam. Nunc siquid certi in re spondeam incerta, metuo ne, toties deceptus falsus fallam te et alios, qui tantopere tua flagitant.

    Heinsius8 in sacris exercitationibus9 iam ad Lucam devenit. Ac quo operi huic melius vacet, impetravit ab amplissimis curatoribus, ut aliquamdiu non

    417

    doceat publice. Nobis non licet esse tam beatis, quibus quinae de hebdomade acroases incumbunt. Utrum vero eo elaboratiora daturus sit, non nisi post menses sex septem judicium fieri poterit. Nam severa adeo lege interdixit, ne excusorum cuiquam videndi fiat potestas, ut hactenus, non nisi philyram10 adjutante amico viderim. Sed alius est, ὁ πάνυ, qui plura conspexit. Is negat tanti esse, quam jactitat. Utcunque est, hoc unum scio eum in hoc sacro studio plane ὀψιμαϑῆ nec satis ab aliis quibusdam studiis instructum neutiquam daturum, quae tuis possint comparari. Quamobrem nihil aeque desidero, quam ut divini in divino hoc argumento labores tui aliquando vel apud nos vel ubicunque voles, videant lucem.

    Opus nostrum de idololatria gentium11 vix intra menses quatuor poterit absolvi. Ita dies totos distrahor. Et simul aliqua hic culpa est nostra, dum manum nescimus de tabula tollere.

    Heroinae conjugi tuae salutem a nobis omnibus, etiam liberis inque iis ornatissimo iuveni Petro12 tuo, modo is iam ad vos redierit.

     

    Amstelodami, MDCXXXVII, VI Eid. Quinctiles.

    Tuus totus
    Ger. Io. Vossius.

    Adres: Illustrissimo, et incomparabilis doctrinae viro, Hugoni Grotio, serenissimae Regiae Maiestatis et Suecici Regni ad Christianissimum Regem legato Lutetiam Parisiorum.

    Per amicum.

     

    In dorso schreef Grotius: Vossius medio Iunii (sic) 1637.

    en boven aan de brief: Rec. 5 Nov. 1637.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., 30 Av 1. Eigenh. oorspr. Gedrukt Vossii Epist., p. 328 Voss. Op. IV, Ep., p. 224. Beantw. d. no. 3338.
    2 - Hans Mule.
    3 - Holger Rosenkrantz til Rosenholm (1574-1642).
    4 - Volgens het Album Studiosorum van de Leidse universiteit werd in maart 1634 de Deen Otto Rosencrans ingeschreven; het Dansk Biografisk Leksikon vermeldt echter als metgezel van Hans Mule Erik Rosenkrantz (1612-1681).
    5 - Op 13 september 1637 had Willem Jansz. Blaeu een nieuwe drukkerij geopend op de Bloemgracht, op de hoek van de 3e Leliedwarsstraat.
    6 - Betreffende Johannes Meursius zie V, p. 186 n. 8. Voor Blaeu's traagheid in het drukken van Meursius' werken zie men VII, p. 542 en ib., p. 580.
    7 - Vgl. VII, p. 33 n. 2.
    8 - De klassiek-filoloog Daniel Heinsius, hoogleraar te Leiden.
    9 - Zie voor de titel VII, p. 581 n. 2.
    10 - Vgl. VII, p. 543 n. 7.
    11 - Zie voor dit werk van Vossius VII, p. 580 n. 12.
    12 - Grotius' tweede zoon Pieter; hij was voor studie in het vaderland geweest en maakte zich voor de thuisreis gereed.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]