eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3160 1637 juli 13. Van A. Oxenstierna1.

    Illustrissime Domine legate,

    Commoratus est mecum aliquo tempore filius vester Cornelius2 et quantumvis nil mihi magis fuerit semper in votis quam ipsum loco aliquo convenienti accommodandi, tamen variis de causis hoc meum destinatum inpeditum est.

    Res nostrae per Germaniam non parum immutatae et contractae sunt. Et hic in Suecia nullum licet studiose quaesitum locum, qui huic eius aetati aptus esset, invenire potui.

    Ut eapropter non improbaverim Illustritatis Vestrae consilium ipsum ad se revocandi, cum et ei illis in partibus uberior se materies offerre possit ingenii juvenilis excolendi et nullibi commodius quam a vobis regi et informari queat.

    Bona igitur gratia ipsum dimisi, non tamen sine aliquo doloris sensu, quod in praesens et meae voluntati et affectui in Illustritatem Vestram omnesque illi annexos flagrantissimo satisfacere nequiverim; velim sibi persuadeat nil me unquam omissurum, quod facere queat ad honoranda ejusdem merita et domus suae stabilimentum ejusque contestandi animum, quod oportunitas nunc defuerit, distulisse, non omisisse.

    De caetero optime valeat et me sibi addictissimum putet.

     

    Dabantur Stocholmiae, die III/XIII Julij Anni MDCXXXVII.

    Illustritatis Vestrae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sac. ae Reg.ae Maiest.is Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem Legato ordinario.

    420

    In dorso schreef Grotius: 13 Iulij 1637 Cancellarius.

    En boven aan de brief: Rec. 12 Nov.

    Onder aan de brief staat: Dno. Grotio.

    Notes



    1 - Hs. Stockhol, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. Eigenh. ondertek. Copie Parijs, Arch. Nat., K 1370-37 (met enige onbeduidende verschillen).
    2 - Grotius' oudste zoon.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]