Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Magis magisque etiam ex Lic[e]strii2 sermonibus comperio nolle3 Alexan-
423
Sanctichaumontium17 jam Caletum venisse rumor hic est, an certus haud dixerim.
Spem nobis faciunt Angli legati18 quieturam hac aestate de piscatu cum Batavis controversiam. Interim vero naves primum duodecim, deinde octo et viginti multis onustas rebus necessariis Dunquercam intulere, forte quod existimant se talia agendo necessitatem imposituros Batavis aplicandi se ad Anglorum consilia.
Princeps Arausionensis19 cunctari per morbi occasionem aut simulationem creditur, ut pecuniam accipiat, quae promissa est Batavis: in ea expedienda nunc sudat Heufdius20.
Intelligimus metum Hamburgensibus ab imperatore21 fieri, ne patiantur apud se conventus haberi imperio noxios. Id si manet, Hagae fore conventum aiunt Angli. Tres cohortes sive regimenta ad augendas Batavorum vires hinc mittuntur.
Regis Daniae filius22, qui hic nunc est, Hispani in usus militis non nihil obtulit.
XXVIII Iunii, ut hic numeratur, in potestatem archiepiscopi Coloniensis23 venit Ehrenbreitsteinium, reddendum Treviro24 petenti, ubi novus elector fuerit.
Comes Suessionensis25 Sedano non nisi propter venatum egressus eo rediit; agiturque rursum de reconciliatione, quanquam non tantum abrupta sunt inter Gallos Sedanumque commercia, sed et homines capi utrinque coepere.
424
Dux Bernhardus26 simulavit quidem conatus in Germaniam; revera propositum ei est Vesontionem vi aggredi. Id ut fiat, depellendus primum erit dux Carolus27 et marchio Sancti Martini28, praefectus Burgundico comitatui, qui inter eam urbem et flumen, cui Dulce nomen, leviter se immuniere. Misit dux Bernhardus de suo exercitu obviam IV illis millibus per Alsatiam sibi conscriptis; queis auctus aliquid magni tentabit. Scribuntur ejus equites hostium quatuor millia partim interfecisse partim disjecisse captis et nonnullis.
Nec ab aliis in eodem comitatu cessatur. Nam ducis Rohanii29 quanquam Genevae absentis miles Arbosiam cepit; dux autem Longavillanus30 post Leonem Saunerium cepit Orgeletum obsidetque Bleteravium, vetus Nassavici juris oppidulum, bono situ et arce firmum.
Nec ad Belgicum finem segnius administratur, ubi praeter egregium cardinalis Valettae31 exercitum Mileraeius32, cardinalis propinquus, suum habet, cui imperet, militem, decem praetorianas centurias, Helveticam praeterea, Marinam et Vidami. Cum eo Bohanium cepit, arcem hostilem trium leucarum intervallo ab oppido Sancti Quintini. Deinde se conjunxit cum cardinali Valetta ad Landresium pari jure cum eo cardinali, nisi quod cardinalis signum dat excubiis. Communitis ibi jam castris sinuosis inter humum excavatis viis ad oppidum acceditur sperareque nos jubet Degenfeldius33 - qui se Sublimitati Tuae plurimum, praesertim, si pax aliqua fiat, commendat - intra mensem alterum Gallos oppido potituros. Habet id oppidum propugnacula, quae bastiones vocant, quinque. Amnis Sambra oppidum inferius, quod vice suburbii est, alluit. Eo a Gallis insesso qui in oppido sunt sub Henino34, forti praefecto, tria lunata fecere opera tegendis portis. Nullum enim est vallum extra fossam. Ipsa fossa oppidique vallum non spernenda. Sed parvitas oppidi praesidiique facit, ne diu defendi posse putetur.
Est Valentianis hostis cum III millibus equitum pari peditatu exspectatque Picolominii35 auxilia.
Novus e Gallia legatus Bellevrius36 in Angliam mittitur. Ait comes Licestrius metuere se, ne37 sub dominatum regis Daniae Hamburgum cadat non sine Anglorum etiam damno. Havraeum38 idem ait in Suediam mitti. Gaudebo, si quae ibi agentur, cognoscere, ut normam habeam, ad quam sermones meos dirigam.
Ad Gravelingam novae hostium munitiones multum procedunt. Rogavit me
425
comes Egmundus39, an recte pervenerint, quas in Suediam miserat, literas.Postquam praefationem meam ad Gotthica40 Tuae Sublimitati misi, non pauca se inter legendum obtulere, quae sententias meas valide confirmant.
Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, regnum, reginam41 Sublimitatemque tuam sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius42.
Lutetiae, 7/17 Iulii 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.