eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3169. 1637 juli 17. Aan G.J. Vossius1.

    Vir praestantissime,

    Iam confectum putabam mandatum tibi a Noomsio2 mihi abs te negotium; nam natales ejus opesque, ingenium ac studia ita descripseram ut ipse potius ornaturus illam ἱπποσύνην quam ab ea honorem accepturus videretur. Intervenit impedimentum, quod non timueram: dixere enim mihi viri summates, qui res istas tractant, non ita pridem constitutum regi3, nequis illum honorem ab archangelo Michaele dictum participet, nisi qui sit plane romano-catholicus. Duae sunt, quantum iudicare possum, quae restant viae. Altera ut D. Charnassaeus4, regis apud nos legatus, significet domino Chavigniaco5 eam esse potentiam atque auctoritatem D. Noomsii propinquorum, ut eorum causa aliquid extra id, quod decretum est, fieri debeat; altera, ut sumatur idem aut par honos ab Angliae rege6, ubi nihil obstitura est de sacris sententia professioque. Nam de imperatore7 nihil dicere audeo hoste scilicet regni Suedici.

    Petrum meum8 exspecto et tuas, quas Hagam misisse scribis9, literas.

    Exspectamus δανειστιϰὸν Salmasii10, notas ad novum Testamentum Heinsii11 et si quae alia apud vos prodituriunt.

    Hic Biblia illa regis regaliora12 sistit impendii magnitudo. Cyrillus13 multis partibus auctior etiam graecis illus contra Iulianum14 cis aliquot menses exibit. Theodorotea Syrmondi15 tardius procedunt.

    430

    Ubi poetica tua16? Ubi εἰδωλολατϱείας historia17? Nam multi amici me indice haec flagitant.

    D. Nicolaum Fabricium Peiresium18, senatorem in parlamento Aquarum Sextiarum optime, si quis hoc seculo, de literis literatisque meritum, nescio an noverit Barlaeus19; si eum novit, gratus erit nobis omnibus - multi enim sumus - D. Peiresii amicis honos carminis, si quid ab ipso, cujus in eo studio ingens fama est, impetrari poterit20. Rogo et ipsum et amicos Amstelodamenses praecipue ac tuam uxorem21 liberosque22 et meo et meorum nomine salutes quam benignissime.

    Tuus tuo merito
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17 Iulii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 342. Antw. op no. 3055.
    2 - Willem Nooms, heer van Aarlanderveen.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Hercule Girard, baron van Charnacé, ordinarius Frans gezant in Den Haag.
    5 - Léon le Bouthillier de Chavigny; zie over hem III, p. 302 n. 12.
    6 - Karel I.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Grotius' tweede zoon Pieter maakte zich na een studieverblijf in het vaderland gereed om naar zijn ouders in Parijs terug te keren.
    9 - Zie no. 3055, p. 263.
    10 - De Vsvris Liber, Clavdio Salmasio auctor. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum. MDCXXXVIII.
    11 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX.
    12 - De veeltalige bijbeluitgave van Michel le Jay; zie III, p. 355 n. 5.
    13 - De Cyrillus-editie van Jean Aubert: Sancti Cyrilli Alexandrini opera omnia Graece et Latine. Lutetiae Parisiorum MDCXXXVIII. Zie ook V, p. 65 n. 9.
    14 - Cyrilli Alexandrini contra impium Julianum libri decem. Zie Migne, P.G. LXXV. kol. 489 vv.
    15 - Zie voor deze uitgave V, p. 376 n. 6.
    16 - De artis poëticae natura, ac constitutione liber. Amstelodami, apud Ludovicum Elzevirium, 1647 (met epigram van Grotius). Zie Rademaker, Gerardus Joannes Vossius, p. 284 no. 29.
    17 - De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressu idololatriae, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductae, deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Iohannem et Cornelium Blaeu, 1641 (Rademaker, Gerardus Joannes Vossius, p. 283 no. 24).
    18 - Nicolas Claude Fabry de Peiresc; zie over hem III, p. 219 n. 1.
    19 - Caspar Barlaeus, evenals Vossius hoogleraar aan het Amsterdamse Athenaeum.
    20 - Dit gedicht heb ik niet kunnen vinden.
    21 - Vossius' tweede vrouw Elisabeth Junius.
    22 - Zie voor hun namenVI, p. 95 n. 15.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]