434
Frater optime,
Venit ad te filius2, quem citius discessisse vellem, sed hic nulla se obtulit occasio et per Selandiam iter diu dissuasit senator Reigersbergius3, tandem vero nihil aliud superesse videns adsensum suum praestitit. Cepit se jam aliquo pacto foro parare Petrus descriptis iis, quas ego habui formulis; non male facturum arbitror, si ex tuis libris fundamenta juris accurate hauriat eaque ad naturae principia referre discat; valet memoria et ingenio, ita ut nihil illi desit, quominus ad egregium nomen perveniat. Cogita, an non illi titulum de legibus velis proponere, ut de ea materia pro gradu disputet.
Testimonium Delfensium4 in causa tua diu desideratum tandem per filium mitto, aut exemplum potius, authenticum enim cum reliquis munimentis servare decrevi: Rotterodamenses nisi viam compromissi - de qua senator Reijgersbergius ad vos scripsit5 - inire velint, ego tibi auctor sum, ut Rothomagi aut in Galliis alibi bona Rotterodamensium arresto includi facias atque ita tuum jus impeties.
Ostendi Utenbogardo6, quae nuper de Mileterio7 scripsisti8; probat ille consilium tuum, ut benigne tractetur vir ille, qui ab adversariis desciscere incipit. Librum Mileterii9, cujus mentionem facis, expectabimus. Episcopius10 ecquid jam scribat, melius ex Utenborgardo intelliges. Litterae, in quibus mentionem Brandani11 facis aut aliqua de successore meditatum te indicas, in meas manus nondum venerunt; audio commercia litterarum terrestri itinere esse restituenda, quod Deus faxit, ut statis diebus de negotiis vestris fiamus certiores.
Princeps Arausionensis12 Bredae obsidioni imminere creditur, cujus urbis ut potiatur, Hollandiae nostrae plurimum interest, quanquam Hispanienses nullum non lapidem moturos putem, ne hoc fiat.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis13.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXI Iulij 1637.
435
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roij Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 21 Iulij 1637. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 13 Aug.