Illustrissime Domine,
Nescio quo modo ubique cessatur nec nisi tenuis nobis suppeditatur scribendi seges. Dux Bernhardus2 quid agat, non intelligimus; est, ut puto, etiam nunc in Burgundiae Comitatu.
Castilionaeus3 in confinio Lotharingiae Lutzenburgiaeque Villaunum cepit aliasque arces modicas. Illud satis prosperum Gallis, quod Landresium sperato citius hujus mensis 23 Gallis se dedit, quibus nunc vacuum illum exercitum et quas Millereius4 copias ad Caletum habet, illas praeterea Castilionaei conjungere, ut quod restat anni capiendis in Belgio oppidis transigatur, dum alia ex parte cardinalem Hispanum5 pecuniis leviter instructum Batavi detinent Bredae obsidio, quod simulatione in Flandriam expeditionis feliciter inchoatum est.
452
In Italia nihil fit laboratque pontifex6, ut induciae inter suae sectae homines ubique aut certe in Italia fiant. Restituta sunt literarum Gallos inter et Flandros Brabantosque itinera sperantque mercatores eandem fore mercibus commeandi libertatem.
Angli nihil nisi de pace loquuntur nec ullae datae sunt naves ad Palatinorum, qui nunc in Batavis rediere, jus prosequendum; ne illa quidem de mari cum Batavis controversia ad transactionem aliquam perduci potuit, quod sane factum oportuit, siquid Angli in Austriacos molientur; enimvero non desinunt res omnes necessarias Flandriae, qui sub Hispano7 sunt, portubus advectare.
Rex8 hinc it ad Castellum Thiderici, amoenum et salubre oppidum et Belgicum finem respiciens.
Picolominius9 in Treveris aegrotare dicitur.
Vale, Illustrissime Domine.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Iulii 1637.