eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3183. 1637 juli 31. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Binas abs te accepi modico temporis intervallo literas. Scriptae 14 Iulii mihi 26 redditae sunt, scriptae 21 redditae2 293. Faciunt hae mentionem et aliarum, quas filio4 meo dedisse significas. Sed is filius nondum ad me venit.

    D. Banerii5 sicut ipse ab insessis diu locis abitus habet aliquid triste, ita quod tutum exercitum Landsbergam usque perduxit ibique clades hostium aliqua facta est, arripiendum pro solatio. Si quam partem hujus mali sensura est Gallia, erit quod sibi imputet tracto tam diu duce Vinariensi6; et nunc quoque post tanti temporis dispendium, qui cum eo sunt Galli partim dilabuntur, partim negant se ulla mercede adduci posse, Rhenum ut transeant.

    Ego jam antequam tuas aliorumque de derelecta Torgavia acciperem literas, principi Condaeo7, qui in urbe est, aliisque eximiis viris id, quod evenit, metui debere ostenderam ac ne nunc quidem desino, ut promoveant sese. Nam quae in Burgundiae comitatu capiuntur oppidula, ignobilia sunt nullumque ad summam belli pondus habentia.

    In Belgico spero bonos processus Gallis dari, quando Landrecium multo ante

    453

    spem cessit deditum 238 mensis hujus. Praeter illum exercitum sunt ad Caletum Millerii9 VI millia, paulo amplius sub Castilionaeo10 in Lotharingiae Lutsendburgique confinio.

    Bene et illud cadit, quod oppositu Crequiaci11 et Sabaudi12 Hispanorum properationi in loca finitima injecta est manus. Ad Astam dicuntur nunc esse. Mari nihil fit.

    In Germania, ut recte judicas, arena nunc belli fiet ager Brandeburgicus habebitque malorum successorem Saxo13.

    Principis Arausionensis14 moras translataque alio arma accusantibus Gallis, ut gens est oris liberi, respondeo nihil tam fortuitorum capax quam mare. Praeterea et15 penes ipsos moram fuisse in solvendis pecuniis quas pridem debebant, quas solvere ipsis multo facilius esset quam Batavis urbes hostium capere. Si Breda recipitur, non perierit annus. Forte et insperati16 accedet aliquid. Neque enim dubium est patiturum locum multis conatibus, dum tantae e Gallia, tantae e Batavis vires distrahent, neque pecuniae neque militis multum abundantem hoc tempore cardinalem Hispanum17. Et restant adhuc menses utiles aliquot.

    De equitatus et peditatus Suedici adventu in Pomeraniam gaudeo; speroque et e Scotia venientibus mare secundum fore. Nam amnes praecludere rex Daniae18 dicitur.

    Palatinae domui pecunias ab Anglis dari video, arma dari non video. Et quae spes federis cum iis, qui belli pericula oneraque defugiunt atque interim pacis arbitrium utilitatesque ad se volunt trahere?

    De iis, quae 27 et 28 Iunii ad me scripsisti, veto te esse sollicitum; recte enim ad me pervenerunt custoditeque habentur.

    Northumbrium19 audio codicillos habere, per quos Batavorum id petentibus jus piscandi indulgeat. Id si fit, recrudescet, ita metuo, controversia.

    Hamburgi an sit mansurus, qui inchoatus ibi est, conventus, dubitare nos facit, quod imperator20 comminatoriam epistolam21 misisse dicitur magistratibus, siquid in sua urbe patiantur sibi adversum cudi. Hagam video a multis destinari colloquio. Nam Colonia certe locus est iniquus nobis in odium nostri accensis pridem ibi habitantium animis. Et quantum ei flammae adjectura est legati pontificii ibi praesentis22 auctoritas?

    454

    De jubilaeo pontificis, de Bilderbekio23 non nisi seorsim a Lagardio24 audito, quae narras, ostendunt protestantes ibi salva dignitate imo absque dedecore esse non posse. Tum vero observabuntur a tot infestis omnium ad legatos aditus, literae ab omni parte ad insidias expositae erunt. Denique plurima sunt, quae illam urbem nobis vitandam moneant.

    Rex Galliae25 it castellum Thiderici, ut de propinquo belli rebus consulat. Piccolominius26 aegrotare Treveris dicitur. Galli Altkirckam decem leucis a Montepelicardo cepere.

    Vale cum omni familia, Illustrissime Domine.

     

    Lutetiae, 21/31 Iulii MDCXXXVII.

    Illustrissimae Dominationis Tuae devinctissimus ejusque observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 8 Aug. st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 85. Gedrukt Epist., p. 345. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De uitgave der Epist. heeft ‘die’.
    3 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    4 - Pieter de Groot, die na een studieverblijf in het vaderland zich gereedmaakte om huiswaarts te keren.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Henri, de Bourbon, prins van Condé.
    8 - Op 23 juli werd de overgave van de stad door de gouverneur in het kamp van de Franse bevelhebber, Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette, getekend. De copie te Uppsala geeft als datum: 22.
    9 - Charles de La Porte, markies van La Meilleray.
    10 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    11 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    12 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    13 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    14 - Frederik Hendrik.
    15 - In de copie te Uppsala staat: est.
    16 - In de copie te Uppsala staat: sperati.
    17 - Don Fernando; zie IV, p. 412 n. 11.
    18 - Christiaan IV.
    19 - De admiraal Algernon Percy, graaf van Northumberland.
    20 - Ferdinand III.
    21 - Deze brief heb ik niet teruggevonden.
    22 - Martio, kardinaal Ginetti, door Urbanus VIII ter vredesconferentie afgevaardigd.
    23 - Henrick van Bilderbeek; zie III, p. 211 n. 8.
    24 - Louis Escalin, baron de La Garde.
    25 - Lodewijk XIII.
    26 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi, bevelhebber in het keizerlijk leger.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]