Excellentissime Domine Legate, Domine honorandissime,
Redeunte in Gallias illustrissimo Dn. de St. Chamondio2 redire cum eo secretarius ejus, praesentium exhibitor Dn. Scharpie3, noluit sine commendatitiis ad E.T. meis. Magnopere suspicit, veneratur et amat E.T. nihilque ardentius cupit, quam ut E.T. conversatione fruatur. Mecum his in oris familiariter vixit eumque ob multas virtutes dilexi. Non dubito, quin talem quoque se exhibeat E.T., ut amore suo dignus videatur. Itaque haec tantum innuisse suffecerit.
Dn. Davaux4 nobiscum Hamburgi manet eadem potestate, qua hucusque Dn. S. Chamondius.
Baro Rortraeus5 his diebus in Sueciam discedit, ut certam faciat S.R.Mtem6,
487
quod nec pacem nec inducias tractaturus sit rex christianissimus7 cum hoste, nisi simul cum Suecia; deinde ut ratihabitionem pactorum Wismariensium8 urgeat et invitet S.R.Mtem ad mittendum legatos Hamburgum pro acceptando quoque foedere Anglo-Gallico. Rex Daniae9 invitatus a S. Chamondio et Dn. de Wyk10 respondit se suos missurum et se propius declaraturum, cum foederis articulos viderit. Utinam hoc commune foedus et commune bellum brevi sequatur. Ex omnibus enim indiciis manifeste apparet domum Austriacam nolle pacem honestam et universalem, nisi cogatur, cogi autem aliter vix poterit. Turca11 quoque gladios exacuere scribitur, ut ex altero eam latere urgeat.Banerius12 ad Stetinum haeret, Wrangel13 ad Anclam. Colligunt undique, recreant et parant copias suas ad ulteriora. Brevi sperantur in campum prodituri cum 12m. equitum et 16 brigadis, ut vocant, peditum; et vel pugnae copiam hosti daturi - si se diviserit, ut iam facit et ob annonae pabulique inopiam facere cogitur - vel magnam aliquam instituturi diversionem.
Landgravius14 cum Kingio15 et Randzovio16 in Westphalia Renam cogitant.
Valeat his E.T. et me solito suo favore complectatur, qui sum eroque, quoad vixero,
E. Vrae
Observantiss.
servus
J.A. Salvius.
Hamburgi d. 10 Aug. st. nov. Ao. 1637.