Frater optime,
Venit ad me Henricus a Boemeln2 Borussus instructu, ut ipse ait, Heinsii3 petens, ut meae litterae sibi ad te faciliorem parent accessum. Ego, qui egregiam tuam erga omnes doctos humanitatem novi, in commendatione ejus non ero longior.
Heri accepi litteras, quas XXVIII Iulii4 ad me dedisti cum libro Mileterii5
488
et Bochardi6, pro quibus gratias tibi habeo ingentes. Et vicissim mitto libellum7 recenter hic contra Voetium8 ejusque asseclas editum, in quo et te defensum invenies et a malevolorum calumniis vindicatum.Petrum9 jam apud vos esse spero; jam enim litteras testes ejus in Gallia appulsus Caleto accepi.
Post ultimas meas10 nihil hic fere accidit scriptu dignum, nisi quod cardinalis regius11 cum exercitu sedecim circiter millium principi Arausionensi12 Bredam obsidenti adsidet neque hactenus quicquam tentavit deterritus, ut videtur, operum magnitudine, quae tanta celeritate extructa sunt, ut miraculi instar sit. Interea princeps externi hostis metu necdum quicquam ad urbem promovet, nisi quod castella illic fieri jussit, e quibus cuniculi ducantur. Nec desunt quotidianae extra munimenta velitationes vario eventu: certe nostri jam bis commeatum, qui Antverpia in castra deducebatur, interceperunt. Militarium rerum periti vix videre possunt, quo consilio Hispani illic maneant; insultum enim si facere voluissent, maturandum fuerat, antequam opera fuissent perfecta. Omnes sane testantur principem optime esse animatum, quod et militibus addid animos, qui nulla victus laborant inopia nec vulneribus, sed vigiliis atteruntur. Vale cum uxore et liberis, et nos amare perge.
Raptim. Hagae, XII Augusti 1637.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: Rec. 17 Oct.
En: 12 Aug. 1637 W. de Groot.