489
Amicissime vir,
Juvenem hunc optimae spei atque exspectationis Johannem Crusium2 thesaurarii quondam regni3 filium, fratris mei4 privignum, de meliore nota tibi commendo. Is it nunc in externas regiones, ut mores et instituta aliarum gentium cognoscat, inprimis in Galliam, ut videat et diiudicet scitu digna. Est illustribus parentibus natus, bono loco in patria, et mihi gratus; ideoque cum te sciam nihil mihi officii denegaturum, id hortatus iuvenem sum, ut te adiret, atque ex tuo consilio suae vitae ac peregrinationis rationes institueret. Quicquid illi praestiteris officii, ita sum interpretaturus ac si mihi aut filio meo praestitisses Fac, quaeso, intelligam ab ipso reverso huic intercessioni meae locum datum esse. Neque patiar in me quicquam desiderari, quin tu cognoscas memoriam tui haud interceptam perpetuo mihi esse. Vale.
T. amicissimus
Axelius Oxenstierna m.p.
Raptim Stokholmiae, die 2 Aug. An. 1637.
Si quae digna relatu hic occurrant, ea a Crusio intelligere poteris.
Adres: Illustrissimo Dno. Hugoni Grotio S.R.M.tis Suetiae Legato ordinario per Galliam et Consiliario secretiori.
In dorso schreef Grotius: 2 Aug. 1637. Cancellarius pour Mons.r Croesen.