eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3208. 1637 augustus 15. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Iam nunc ad me filius2 adfert quas ad me 8/18 Julii et 12/22 mensis ejusdem dedisti3. Pro utrisque gratias habeo et iis, quos mihi commendas aut commendaturus es, nihil eorum, quae a me proficisci possunt, deerit.

    Stellae liber4 hic et prior de pace Pragensi5 eo scriptus est aceto, ut non tuto eum, si noscatur, versaturum in Germania putem.

    492

    De oppugnandis comitiis Ratisbonensibus video nonnihil labascere hio animos. Circumspectant, quid facturi sint, Angli. Ii in sermonibus praetensum imperatorem6 vocant. Tamen audio eum, qui res Anglicas Viennae agit7, satis aperte et sine exceptione titulum imperatoris Ferdinando huic dare. Federis Gallos inter et Anglos, quae restabant, missae ex Anglia, difficultates per colloquia sublatae sunt, ita ut res, ipsos quod attinet, sub illis, quibus ipsis visum est, conditionibus peracta sit. Qua lege Suedos invitent et quid constituturi sint Suedi, tu, puto, primus intelliges, si modo Hagae tractatur, ut Anglis placet nec Batavis displicere potest id negotium.

    Exemplum Lutetiani faederis8 jam, puto, in Suediam pervenerit. Responsum, quod Barclaio9 datum est, reipsa congruens cum eo, quod Fledwodus10 acceperat, plenum est et aequitatis et prudentiae. Et ad eam formam sermones meos dirigo. Aut palam indicere bellum debere aut ad id contribuere eos, qui in pacis societatem venire cupiunt. Nec aliter sentire videtur Licestrius11.

    Nondum hic est S. Chaumontius12: exspectari tamen dicitur. Davausius13, quid Suedi facturi sint, observabit.

    De magni cancellarii14 in Germaniam adventu cogimur etiamnum dubitare. Multa quotidie evenire possunt, quae id consilium aut impellant aut tardent. Si huc venit, haud dubie eo transcurrere etiam electorem15 operae pretium sit.

    De Vinariensi16 nihil audimus. Scripsit ei rex17, Rhenum ut transeat. Sed tenuissimae sunt Haillerii18 copiae et princeps ille sicut decoris parandi occasiones non negligit, ita ictus sapit. Praeterea tempora, quibus transiri amnem ad arma nostra sustentanda oportuit, contra monitus saepe nostros transmissa sunt.

    Rusticorum quotidie imminuitur vis et quiescente Suessionensi19 spero nihil magni fore, quod intus sit metuendum.

    Reformati ex synodo Alensoniana misere, qui liberaliter regem de sua obedientia certum facerent. In Picardia Malbodium brevi cessurum speratur et rex, qui nunc Chantiliaci est, eo misit omnes prope praetorias cohortes et equitatum, qui ipsum comitari solet. Tum vero et Castilionaeus20 liberatus a Picolominio21, qui in Belgicae interiora se retulit, cis Mosam reduxit suas copias, quas, si opus sit, cum Valettanis22 poterit conjungere.

    493

    In Italia ad Vercellas hostium equites, qui eo populatum venerant mille et quingenti, a Gallico pariterque Sabaudico milite caesi CCC ferme suorum amisere. Nunc Hispani omnes derelictis ad Astam castris in Mediolanense solum abiere. Itaque friget in illis partibus bellum et novas inter Mutinensem23 Mantuanumque24 controversias25 composuere Veneti.

    De America cogitare Anglos bona res est. Possunt per foedera ibi res suas promovere pace Hispanica illaesa demto tantum nomine publicae auctoritatis. Galli ad Canadam adhaerescunt, quae nunc navigatio exercitores habet jesuitas. De Batavorum in Brasilia rebus optima hic sperantur.

    Banerius26 quam scripsit, recessus sui narrationem27 vidi, quae magnam ostendit in eo prudentiam; nam de fortitudine ejus nemo unquam dubitavit. Spero jam transierint omnes, quae e Suedia exspectabantur, copiae, ut in Silesiam aut ei propinqua irruere possint.

    Landgravii28, qui hic est, frater29 multum Hanoviae metuit. Meruit constantia sua praefectus30 et civitas, ut eorum causa etiam insolita tententur credoque voluntatem non deesse landgravio. Rex Galliae iratus est Ehrenbreitstenii praefecto31, ei scilicet, qui intra arcem fuit.

    Regis Daniae filius32 regem Galliae vidit incognitus. Legatis non conspicitur nec aliis primoribus. Discit sermonem et exercitamenta Gallica diciturque valere ingenio33 et rerum bonarum appetitu. Bruxellis cum esset, dicitur auxilia Hispano34 obtulisse estque ibi honorate habitus. Rex ille suas res agit vicinisque civitatibus formidini est.

    De pace Turcae35 cum Persa36 nihildum intelligo idque ipsum praeter successus alios duriores ad aequam christianismo pacem concedendam Austriacos facit.

    Veneto, qui Viennae est37, literas tuti itineris poscenti pro legatis, dictum est, Suedi si eas vellent, habituros etiam sine proxeneta. Germaniae principibus quippe subditis imperatoris nullas datum iri neque pati id Majestatem Augustam, ut subditorum suorum negotiis externi se admisceant. De Batavis videndum, quid facturus sit Hispanus. Id se secuturos.

    Deus te tuosque servet, Illustrissime Domine.

    494

    Illustrissimae Dominationis Tuae omni studio observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XV Augusti novi Cal. Anni MDCXXXVII.

     

    Resumo calamum, haec ut adjiciam, quae jam nunc nunciantur. Cepere Galli in comitatu Burgundiae pontem Hordae; arcem vero Sancti Laurentii in rupe sunt emercati ibidem; in Atrebatum agro Biesium arx capta est.

    Ex Constantinopoli discimus in Syria moveri res Persa, credo, adjuvante et in Tartaros Precopenses iras et arma verti nec abesse cum Moschis belli semina.

    Genuatibus libertas aufertur in regno Neapolitano vendendi reditus, pro quibus oppignoratae sunt res fisci. At Algerienses praedones in ora Genuatium Griolam et Borgettum populati, jam in Corsos eunt.

    Suessionensis comitis mater38 huc redit, nequid desit ad restitutae concordiae testimonia.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Comitis A.o 1637. 17/27 Augusti.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 87. Gedrukt Epist., p. 350. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds ambassadeur in Den Haag.
    2 - Grotius' tweede zoon Pieter was na een studieverblijf in het vaderland thuisgekomen.
    3 - Ontbreken.
    4 - Examen Comitiorvm Ratisbonensivm, sive Disqvisitio Politica de nupera Electione novissimi Regis Romanorvm ... Avthore Justo Asterio. Iuxta Exemplar Hanoviae, Apud Eleutherium Meinhardum, MDCXXXVII.
    5 - Deploratio pacis Germanicae, sive Dissertatio de pace Pragensi ... Lvtetiae Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, Typographi Regii ordinarii, viâ Lacobaeâ, sub Ciconiis, MDCXXXVI. De schrijver is Johannes Tilmanus, ook bekend onder de naam Justus Asterius. Voor de vrede van Praag zie men V, p. 292 n. 1.
    6 - Ferdinand III.
    7 - John Taylor.
    8 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    9 - John Berkeley, Engels gezant belast met een speciale missie naar Zweden.
    10 - Georg Fleetwood.
    11 - De extraordinarius gezant van Engeland te Parijs, Robert Sidney, graaf van Leicester.
    12 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciaal afgevaardigde van Lodewijk XIII van Frankrijk naar Zweden.
    13 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    14 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    15 - Karl Ludwig van de Palts.
    16 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    17 - Lodewijk XIII.
    18 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    19 - Louis de Bourbons, graaf van Soissons.
    20 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    21 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    22 - De troepen van Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette en van zijn broer Henri de Nogaret de Foix, hertog van Candale.
    23 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    24 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    25 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘copias’.
    26 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    27 - Bedoeld zal zijn de copie vermeld in 3162 p. 420.
    28 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    29 - Friedrich van Hessen-Kassel.
    30 - James Ramsay.
    31 - Louis de Briançon, sieur de La Soludie.
    32 - Volckmar (Valdemar Christian), hertog van Sleeswijk-Holstein, zoon van Christiaan IV van Denemarken en Christina Munk.
    33 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘ingenii’.
    34 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje; zie IV, p. 412 n. 11.
    35 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    36 - Sefi (Sam Mirza), sjah van Perzië.
    37 - Giovanni Battista Ballarino.
    38 - Anne de Montafié.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]