eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3211. 1637 augustus 16. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Legatorum Anglorum uterque2 me vidit. Sperant futurum, ut foedus quod cum Galliae rege3 fecerunt, cujusque jam difficultates, quae restabant, omnes remotae sunt, hic a me signetur. Ego dixi domino Camerario4 datum esse mandatum, ut foedus cum Anglis aliisve, si volunt, faciat, non ut signet ab aliis factum. Multo melius conceptus animi nostri nostris exprimi verbis quam alienis. Quaerenti mihi, cur principi Palatino5 non dentur ea, quibus jus suum persequi possit, respondent id futurum, ubi qui invitantur ad foedus, accesserint. De Pomerania quasi eam nobis non invideant, ita loquuntur nec tamen hac parte satis se exprimunt. Foedus illud Lutetianum6 jam puto ad Tuam Sublimitatem pervenisse. Ego de rebus non conspectis tacere quam incerta conjectare malo. Celsitudinis titulum, quem hactenus dare principibus regii hic sanguinis noluere, jam daturi videntur. Et certe frustra hic haesitant cum Charnassaeus7 ita salutet principem Arausionensem8.

    Hispani a locis circa Astam in sua, id est in Mediolanensem agrum, se recepere. Nuper tamen postquam Cairum castellum Sabaudus9 ceperat, equites eorum ad mille quingentos in Vercellensem agrum venere populabundi. Iis se adversos tulere Galli et a Sabaudo marchio Villa10. Galli suorum prosperorum minime parci praedicatores caesos ajunt hostium plures trecentis. Inter Mutinensem11 et

    499

    Mantuanum12, quae exarserant, controversiae nec longe a bello aberant Venetorum opera compositae sunt. Habere Crequiacus13 dicitur VIm pedites, equites mille ducentos.

    Castilionaeus14, cum in Belgicae interiora recessisse Piccolominium15 intelligeret, ipse quoque Luxemburgico egressus cis Mosam militem retulit. Malbodium non diu restituturum speratur jamque Montem Hannoniae audent spei suae despondere Galli. Auxere Valettanas16 ibi copias cohortes et turmae, quae regem comitari solent. Nec ipse minus longe quam credebatur subsittit Chantilliaci.

    Accepit Venetus legatus17 a Vienna literas. Responsum a Viennensi aula accepit, cum posceret legatis ad pacem tuti itineris literas, qui ibi est Venetus18, Suedos, ubi desiderarent, tales literas habituros sine parario. Subditis imperii non dari neque passuros se, ut externi horum negotiis se admisceant. De Batavis visuros se, quid facturus sit, ad quem praecipue ea res pertineat, Hispanus19: ejus exemplum sibi pro norma fore. Causae, ob quas Colonia conventui locus Suedis non placet, quas late hic explico, tales sunt, ut neque Angli eas improbent neque Venetus.

    Landgravii20, qui hic est, frater21 timet Hanoviae.

    Haec dum scribo, nuntiatur captum Malbodium 5 mensis humus. Abest a Monte Hannoniae tres leucas. Die 7 capta in iisdem ad Sambram locis arx Emericum.

    In Burgundiae comitatu captum a Gallis municipium Pons Hordae et in Atrebatum solo arx Biesium.

    Ex Turcico imperio discimus in Tauroscythas arma verti Cantamirio22, qui Constantinopoli est, incitante; in Syria Turcae23 negotia exhiberi a propinquo Fakudini24. Etiam a Russis Moscovitis metum non abesse: eo naves mitti in ostia Danubii.

    Genuatibus in regno Neapolitano libertas aufertur vendendi reditus, qui pro pignore habent res fiscales. Algeriani praedones populati in ora Genuatuum Ciriolam et Borgettum; jam Corsis damna inferunt.

    Urbis Romae praesidium rursus auxit pontifex25 contra Medicaeum26 et Columnam27, ut Galli interpretantur. Sunt enim duo isti validi clientes et Hispano addictiores quam fert illius aulae ratio.

    500

    Exercitus cardinalis Valettae partim creditur oppositurus se Piccolominio parte alia aut Capellam obsessurus aut Montem Hannoniae, de quo dixi. Comitis Suessionensis28 mater29 in reditu est Lutetiam, sed obiter vota solvit, quibus se obligavit.

    Longavillanus30 arcem Sancti Laurentii in rupe non dicam cepit, nam vendita ei a praefecto31 creditur, cum alioquin res esset aliquanto majoris temporis.

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae32, regno Tuaeque Sublimitati adsit propitius.

     

    Lutetiae, 6/16 Augusti 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 350; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 380.
    2 - Burggraaf John Scudamore, ordinarius Engels ambassadeur te Parijs, en zijn extra-ordinarius collega Robert Sidney, graaf van Leicester.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Ludwig Camerarius, ordinarius Zweeds ambassadeur in Den Haag.
    5 - Paltsgraaf Karl Ludwig.
    6 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    7 - De Franse gezant in Den Haag Hercule Girard, baron van Charnacé.
    8 - Frederik Hendrik.
    9 - Vittorio Amedeo.
    10 - Guido, markgraaf van Villa.
    11 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    12 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    13 - Charles Créqui de Blanchefort de Canaples.
    14 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    15 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, bevelhebber in het keizerlijke leger.
    16 - De troepen van Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette en zijn oudere broer Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    17 - Alvise Contarini di Nicolo.
    18 - Giovanni Battista Ballarino.
    19 - Philips IV.
    20 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    21 - Friedrich, landgraaf van Hessen-Kassel; zie over hem no. 3063, p. 272 n. 8.
    22 - Kantemir-Mirza, aanvoerder der Noghai-Tartaren.
    23 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    24 - Wellicht wordt hier Melham II bedoeld. Hij was een verwant van de in 1633 door Murád vermoorde Fakhr ed-din II, emier van de Drusen.
    25 - Urbanus VIII.
    26 - Carlo de Medici.
    27 - Girolamo Colonna (1603-1666).
    28 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    29 - Anne de Montafié.
    30 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    31 - Niet nader geïdentificeerd.
    32 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]