Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, ducissa Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina.
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Cum plurimum intersit, ut, qui cunctis et undiquaque attractis viribus nobis paene solis incumbit in Saxonicis partibus, hostis armis regis Galliarum2 et propiore in hostem motione aliquam partem a nobis distrahatur, ne periculum communi caussae accrescat nosque iis consiliis locum dare cogamur, quae tempus ac necessitas suaserint et quibus statui dicti regis non omni ex parte prospiciatur, necessarium nobis visum fuit eo nomine eundem adiunctis literis, quarum tibi copiam facimus, compellare.
Cumque partim ex tuis ad nostrum regnique nostri cancellarium3 partim aliorum relationibus percepimus, paucas intra septimanas felices fuisse armorum Gallicorum progressus caesis bonam partem equestribus copiis Lothoringicis et occupatis nonnullis in Burgundia pariter atque Artesia urbibus ac munitionibus, imprimis Landresio, gratulandum eo nomine a nobis fuit eius Serenitati.
Tibi proinde committimus nostro nomine utrumque apud christianissimum regem expediundum clementer abs te requirentes, velis pro solita tua industria et cura eundem inducere, quo cum exercitu sufficienti propius ad Rhenum et ultra
523
moveat et partem molis nobis incumbentis in se derivari patiatur. Neque enim ea loca, quibus tutandis aliquot saltem copias destinavit, tanti facit hostis, ut propterea a nobis magnam partem avocaturus sit.Rationes plures facile suppeditabunt tibi rei suadendae necessitas et subinde oblatae rerum occasiones.
Contestabere iuxta singularem, quam concepimus, laetitiam e felicibus armorum suae serenitatis progressibus, quos ei continuos vovemus.
Caeterum ratihabitionem superiori anno delineatorum pactorum Vismariensium4 Salvio5 Hamburgum transmisimus legatis Gallicis6 exhibendam.
Quid de futuris tractatibus, ad quos visendos Hamburgum invitamur, scribat ad dictum cancellarium nostrum, qui in rebus regis Angliae7 Hamburgi agit, Averius8, vides ex adiecto apographo9.
Quid vero ea in re facto opus iudicaverimus, tecum prima occasione communicari faciemus. Et perscripturum ad te subinde Salvium, cuius opera quoque eo in negocio utendum est, non dubitamus.
Quibus te Deo commendamus.
Dabantur Stocholmiae, die 19 Augusti A. 1637.
Sacrae Regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores.
Matthias Soop10
Loco R. Archidapiferi11;
Jacobus De La Gardie
R.S. Mareschallus mp.12;
Claudius Flemingh13
loco R.S. Ammiralii
mpria14(?);
Axelius Oxenstierna
R.S. Cancellarius mp.;
Gabriel Oxenstiern
L.B. in Moerebij et
Lindholm, R.S.
Thesaurarius mp.15.
Adres: Nobili et Magnifico nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem Legato ordinario, Domino Hugoni Grotio.
In dorso schreef Grotius: 19 Aug. 1637 Regi ab(?) regina.
En boven aan de brief: Rec. 7 Oct.