Vir praestantissime,
Accipio jam Tuae Claritudinis literas datas 25 Julii2. Nulla est tuarum, quae ad me pervenerit, cui non responderim, misique literas in eodem fasce, in quo illas ad D. magnum cancellarium3.
Bannerii4 tum ab aliis rerum gnaris tum ab ipso rege5, quem salutavi his diebus, prudentia in receptu bene regendo laudatur. Wismariensium pactorum ratihabitionem6 hic avide exspectari video. Venetis nihil responderi haud miror, quaerunt enim suae dignitati velificari nostrae dispendio.
Sanctichaumontium7 revocatum arbitror pecuniae regiae, ut audio, largum erogatorem. Non dubium est, quin plurimum et Suediae et Germaniae rebus nocuerit mora a Gallis interposita, non modo antequam ducem Vinariensem8 ad Rheno propinqua misere, verum etiam ex quo is Rhenum transiit. Et sane si fecissent, quod duc toties, quod ego pro regno Suedico ursimus, non in Misnia tantum, sed ad Rhenum puto esse marescallus Bannerius. Nisi nunc major cura majorque celeritas adhibetur, in gravi periculo dux erit: tantae in eum ex omni Germania insurgunt copiae. Halerio9 autem fuga suorum nudato non toti mille homines restant. Non desumus ego, Manicampius10, Truchsesius11, qui hic res ducis agit, impellere regem, ministros regis, ostendere discrimen, monstrare occasiones. Promittit ei aula et pecuniam et militem.
Ut ad literas redeam tuas, longa illa cunctatio suspiciones injicere nobis potest non optari a Gallis magnos processus nostros, qui etiamsi12 essent maximi, suspecti Gallis esse non deberent, utiles eis maxime ad arcendum longe a Burgundia Gallica, Campania Picardiaque hostem. Sed ut Ovidii verba sensumque leviter ad hoc argumentum inflectam.
Est Deus in Gallis illoque agitante calescunt: Spiritus Ausoniis sedibus ille venit13.547
Forte melius ibunt res, si Hispani papam14 plane suum faciant.
Duraei15 labor, si id unum ageret, ut Suedicam ecclesiam cum anglicana, quae plurima ex antiquitate retinet rituum, gubernationis16 et sententiarum consociet aequis legibus et suis cuique moribus salvis, spem mihi daret aliquam. Cum omnibus autem, qui reformatos se vocant, ut id fiat, nec ipsum credo sperare Angliae primatem17, forte nec optare, adeo a rigidis Calvini discipulis vexatum traductumque nuper.
De Polonia audieram nec18 dubium habeo19, quin minus in se suspiciones irritaturus fuerit amantis libertatem nobilitatis Palatinae quam caesarianae matrimonio. Nam in religione, si antistites paucosque alios excipias, lenes20 sunt Polonorum motus: in libertatis studio conspirant, quae ab affinitate tam potentis et tam late regnatricis domus non potest non periclitari.
Foedus cum Gallis factum rotunde affirmant Angli; Galli cum negant, perplexiloquio utuntur, quia nolunt credi rem consummatam, quae destinabatur, nisi et Suedi et Batavi accedant. Mihi quid de eo negotio videatur, jam saepe ad Excellentissimum D. magnum cancellarium perscripsi.
Mullerum21 adhuc exspectamus et nuntium de adventu in Hollandiam Spiringii22.
Tuae Praestantiae toto animo advinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Septembris, novi Cal. 1637.
Adres: A Monsieur Schmalze, secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède, A Stockholm.