eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3247. 1637 september 12. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Incertas esse literarum vias et pridem experti sumus et nunc tuae ostendunt literae, quas binas, scriptas XIV et XVII Augusti2 uno tempore, sed sero, X nimirum3 7bris novi calendarii, accipio. Ego in iis, quae ad te sunt curandis tuum praescriptum posthac sequar.

    Historiam recessus Banerii4 Hamburgo accepi. Certum est non Erfurdiam

    551

    tantum et Lunemburgum haud nobis diuturna fore, sed et Hanoviae timendum, ni ingens a duce Bernhardo5 metus cuncta ad se rapiat. Quando, ut observas, angustus est Pomeraniae ager ad alendos Suedicos exercitus adventantibus maxime supplementis, tentandum erit, an qua in Silesiam et vicina irrumpi queat.

    Galli de Wismariensibus pactis6 jejunius loquuntur. Anglorum sermo ad pacem procurandam, per quam dejecti omnes restituantur, pertinet. Sed de illo Salvius7, de hoc tu certiora cognosces. Interim non miror, quod in republica e tot membris majoribus minoribusque composita, ii, qui alieno nomine res administrant, ante omnem consultationem videre volunt foedus illud, quod sicut Lutetiae sedulo occultatum fuit, ita nunc quoque quantum et quamdiu potest celatur. Et habet, credo, rationem suam hoc consilium, sed apud homines suspicaces ista subtiliter reperta saepe contra cadunt.

    Angli praeter illud de minis imperatoris8, cur Hamburgum non sit conventui idoneus locus, etiam hanc adferunt causam, quod Danus9, - sperant autem Angli eo se uti posse - in urbem, quam suo juri vindicet, tanquam in urbem liberam, mittere abnuat. De piscatu dicunt Angli nihil se remissuros, nisi prius videant, quid de foedere facturi sint Batavi. Ita dum suum quisque negotium alieno vult antevertere, nascuntur tricae inexplicabiles. Sunt, qui hic susurrant aliquid a Gallis in arcano agi, mihi id non videtur. Gliscere enim quotidie Gallorum Hispanorumque odia novis ex causis video.

    Bredae capiundae voluptatem jam spe praecipimus. Sed eam deflorat malus de Venloa nunctius10, de Rurmunda etiam rumores, nisi quod, ut in ludo, pro victore habendus est qui plurimum aufert. Est autem Breda multis oppidis ἀντίπαλος Zelandorum insulae facile se tuebuntur.

    Rex11 iterum ad urbem accessit12 propius agitque ad Sancti Mauri, conciliatus in speciem reginae13, cujus interim domestici ablegantur ipsaque illa Vallis Gratiae abbatissa14, quae in monasterium aliud amandari dicebatur, capta in itinere est.

    In Hispania agi aliquid de pace constat, ut facile peragi possit, non video.

    D. Joachimius15 gnarus Anglicae aulae et senectute venerabilis quod eo remittitur, e bono publico esse arbitror et D. Cornelio Hagae16 a longa legatione reditum ad suos gratulor.

    De rebus Tauroschytarum intellexeram. Videtur ab ea parte nihil esse Turcae17, quod metuat.

    552

    De equestri Gallorum in Italia proelio, res fuit exigua. Pontifex18 se velut valentem ostentat, ne scilicet ex vetere decreto per ipsius morbum sonticum cardinales jus imperii eripiant Barbarinis, qui sub patrui regnant nomine. Ceterum apoplexia, qua laboravit, ex iis est morbis qui, siquid Hippocrati19 credimus, graves ubi sunt nunquam, leves difficulter ad sanitatem veniunt. Firmat se in omnem eventum factio Hispanica.

    Responso, quod Florentino20 datum ad me misisti, par et verbis ferme iisdem accepit is, qui Viennae res agit Venetas21. Apparet rebus prosperis ferociores factos, quam ut aequam pacem velint, qui talia respondent.

    A Sigismundo marchione22 nihil exspectari potuit aliud quam quod evenit.

    In Boswelianis23 mandatis si quid promovetur, id scire et juvabit et usum hic habebit suum.

    Quae hic intelligimus haec sunt: Bleteranum urbem prius, deinde et arcem duplici cinctam fossa cepit Longovillanus24, impetu urbem, arcem deditione; Dampvilleria contra Castilionaeum25 praesidio quingentorum militum defenditur; par ferme praesidium Capellae, quod circumsidet cardinalis Valletta26 factaque his diebus in obsidentes eruptio satis prospera. Spes est tam bene processura opera, ut ante hyemem in potestatem veniant. D. duci Bernhardo IV millia peditum, D equites mittuntur, dubito an validum satis auxilium27 ad coorientes hostium copias. Sed accedit pecunia et mandata ad ducem Longovillanum, ne, siquid gravius ingruat, ejus periculis desit.

    Sed aliud Galliae malum exortum est in Languedocia, non longe a Narbone, ubi VIII Hispanorum millia pedites, equites sexcenti, quanquam alii longe majorem produnt numerum, exscensu in oram facto Leucatam obsident oppidum modico milite defensum, si tamen etiamnum defenditur. Ea res ab aliis cogitationibus atque etiam diu jactata rumoribus obsidione Socovae ad se traxit animos.

    In illa Capellanorum obsidione interiit Bussius Lamerus28, vulneratus cum periculo est Remburius29, marescalli castrorum uterque.

    Vale quam optime, Illustrissime Domine.

    Illustrissimae Magnitudini Vestrae30 omni cultu affectuque addictus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12 Septembris 163731.

    553

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae Comitis A.o 1637 9/19 7bris.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB. cod. 388a, ep. 92. Gedrukt Epist., p. 358. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    3 - De copie te Uppsala heeft de afkorting: m.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér; voor het relaas van zijn acties na de slag bij Wittstock zie men no. 3188 van Axel Oxenstierna dd. 1 augustus, Kurtzer jedoch gründlicher Bericht, Von des Schwedischen General Feldtmarschalcks Johann Banners Ein- und Aussgang ins Land zu Düringen und Meisser. 1637 [dd. XXIII, 1637, 6] (Paul Hohenemser, Flugschriftensammlung Gustav Freytag, no. 5609), en verder Relation aus dem Schwedischen Hauptquartier Freywalde vom 3 Julii MDCXXXVII, gedrukt naar Banérs brief aan Salvius dd. 3 juli 1637; zie Oxenst. Skrifter II, 6, Johan Baners Bref 1624-1641, p. 866, Bilaga 2.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Het verdrag van Wismar tussen Frankrijk en Zweden was op 30 maart 1636 gesloten; de Zweden traineerden de ratificatie tot het najaar 1637.
    7 - Johan Adler Salvius, Zweedse hofraad en gezant; hij resideerde te Hamburg en te Osnabrück.
    8 - Ferdinand III.
    9 - Christiaan IV.
    10 - De stad was door de gouverneur Nicolaes van Brederode overgegeven.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - De uitgave der Epist. heeft: accedit.
    13 - Anna van Oostenrijk.
    14 - Louise de Milley - Mère de St. Etienne -.
    15 - Albert Joachimi, ordinarius Staats gezant in Londen.
    16 - Mr. Cornelis Haga was sedert 1612 gezant in Konstantinopel.
    17 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    18 - Urbanus VIII.
    19 - Hippocrates (±460-377 v. Chr.), Grieks arts vader der geneeskunde genoemd. Van een hem toegeschreven verzameling geschriften, het Corpus Hippocraticum, kunnen er enkele met vrij grote zekerheid als echt aangewezen worden.
    20 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    21 - Giovanni Battista Ballarino.
    22 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    23 - Sir William Boswell, Engels agent in Den Haag.
    24 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    25 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    26 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    27 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    28 - Charles de Lamet, graaf van Bussy-Lamet.
    29 - Jean, sieur de Rambures.
    30 - De tekst der Epist. heeft: Dominationi Tuae.
    31 - Plaats en datum ontbreken in de copie te Uppsala; wel is daar in margine met potlood de datum 12 Sept. geschreven.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]