eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3249. 1637 september 12. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Quidquid habeo temporis, quidquid habeo virium, quidquid aut ingenio aut labore possum, id me totum Tuae Sublimitati pro summis in me beneficiis debere profiteor. Quod ne solum Tuae Sublimitati mihique notum sit, volui et humano generi patere: eaque mihi praecipua fuit causa moliendi ejus operis2, cui summus accedet honos ex inscripto Tuae Sublimitatis nomine3, cui non ingratum esse hunc temporis ab injunctis mihi negotiis superantis fructum, non mediocriter et gaudeo et, si id non nimis elatum est, triumpho.

    Iubebo igitur describi paulatim et congeriem externorum testimoniorum, quae gentis Suedicae antiquitatem et praeclara facta ita conspicua faciunt, ut qui contradicere velit nihil aliud quam pertinaciae famam sit relaturus.

    Et Procopii Vandalica et Gothica a me emendata et in latinum sermonem versa, et quae alia accessionem non inutilem hujus editionis facere possunt, si quid interim aut Tuae Sublimitati aut alii minus occupato in mentem venerit, in quo praefatio mea aut corrigi possit aut augeri, id discere non minus mihi suave erit quam operi utile.

    Planeque ita velim credat Tua Sublimitas ita me non ministerio tantum, sed toto animo esse Sueonem, ut reginae4, regni gentisque honor et commoda nulli indigenae magis cordi esse possint. Quod ego - sic spero - ita factis aetati praesenti, ita scriptis aetati posterae apertum faciam, ut neque huic neque illi mea fides gratusque animus in obscuro sit, det modo vires Deus, cujus paternae tutelae, Excellentissime atque Illustrissime Domine, Tuam Sublimitatem commendo.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus.
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2/12 Septembris 1637.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 359; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 393.
    2 - Het betreft Grotius' posthuum uitgegeven Historia Gotthorvm. Vandalorvm, & Langobardorvm (Amsterdam 1655); zie Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    3 - Zie no. 3132 dd. 25 juni en bijlage no. 7.
    4 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]