Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Non minus dulce mihi quam utile fuit per D. Mullerum2 et per ea, quae scripta mandata accepit, cognoscere statum rerum in Suedia Germaniaque et ea discere, ad quae verba actionesque meas possim componere.
576
Nunc in eo sum, ut ad regem3 aditum obtineam eique tradam reginae4 literas, quaeque mihi injuncta sint explicem, ut deinde D. Mullerus pergat rem urgere apud D. cardinalem5. Rex Fontebellaquei ex piscatu venatuque voluptatem capit, quam noluit negotiis interpellari. Itaque ajunt admissionales exspectandum ejus reditum, qui futurus sit intra quatuor aut quinque dies.
Ut magni aliquid agere et in Germaniam penetrare possit dux Bernhardus6, majoribus ei, quam quae mittuntur, copiis video opus fore; in id enitemur.
Venit ad me Lagardius7, is, qui Coloniae fuit. Legatum, qui ibi est, pontificium8 laudat ut aequi amantem. Locum tamen conventui Coloniam ob adversa civitatis studia parum commodum esse non negabat interque sermones cogitatio nobis incidit, an transferri possit ista collocatio in locum aliquem propinquum Batavis, sed a bello vacuum, qualis est Sevemberga aut Hussa Cliviae, oppidum intra Batavorum amnes. Non videbatur ille id improbare. At Venetus legatus9, quem vidi postea, negat sine maximis difficultatibus mutari posse eum, qui semel et regibus10 et nobis quoque in pactis Wismariensibus placuisset, locum; et iis, quae ego adferebam, incommodis putabat reperiri posse remedia addebatque certum sibi regem Galliae missurum Coloniam, simulatque datae a caesarianis et Hispano essent tuti itineris literae pro legatis amicorum, sive Suedi eo mitterent, sive non mitterent; crediturum enim se, quod sui esset officii, praestitisse, ubi facultatem eo veniendi amicis fecisset. Pontificiam auctoritatem a rege sperni in ea re honeste non posse.
Interim pontificii nuntii11 de indutiis componendis inter Austriacos et Gallos laborant tum Madritii tum Viennae. Imperator12 recepit, quod rogabatur, se facturum missurumque Romam tractando ei negotio.
Difficultates interim tres movebat, de Lotharingia, de regina Matre13, de obsidibus, quibus indutiae munirentur. Ad primum caput respondit nuntius sperare se, si rex Galliae duo loca Lotharingiae retinere sinatur, facile eum passurum, ut Lotharingus14 in cetera redeat. At in Hispania, nisi etiam de conditionibus pacis quis sit regis Galliae animus in antecessum intelligant, non videntur placere indutiae, ideo quod ea ratio pertineat ad confirmandos Gallos in possessione rerum alienarum, quae possessio paulatim in speciem juris sit transitura. Haec docemur
577
literis scriptis mense Augusto, Madritii quidem 22 Augusti, Viennae autem 8 Augusti. Hispanicae illae literae praeterea nobis significant pacatum nuntii animum, qui non tantum ab aula se subduxerat, sed et excommunicationem minatus erat magistratibus, quorum jussu qiudam e familia nuntii15 ob rixam cum apparitoribus virgis caesus fuerat, in quo ille jura et gentium et ecclesiae violata querebatur.Irruptionem illam in Languedociam factam spe provincialium animos abstrahendi a regis obsequio concitoribus Mommorantii16 propinquis; et classem Oquendi17, quae in Brasiliam ire dicebatur, illuc jam destinari, retinendas et multas naves ad tuendam Hispaniae oram, cum a Biserta18 praedones ad Carthaginis Hispanicae et ad Alicantiae agros populabundi se tulissent, nec ab Anglis abesset metus; eademque de causa non audere Hispanos pecunias mari transmittere, quanquam in magna egestate esse cardinalem Hispanum19 et stipendii penuria diffluere Piccolominii20 copias haud latebat. Genuatium amicitiam redimi constituto reddenda eis, quae ipsorum fuerant in Batavorum captis navibus.
At a Vienna, quas dixi, literae praeter jam commemorata hoc habebant deliberari adhuc de mittendo ad cardinalem Hispanum supplemento II mille equitum, quod ad res Germanicas magis necessarium videretur cavere, ne Vesontio obsideri possit.
Ex literis Constantinopoli scriptis 5 Iulii discimus missum quidem legatum21 a Persa22 ad Visirium23, qui apud Aleppum est, inde iturum Constantinopolim, sed tamen credi difficiles fore ad pacem inveniendam rationes ob controversiam de Mesopotamia et quia Turca24 nihil hostile a Transilvania, Tartaria Precopensi Poloniave metuens ferocior futurus esset. In Transilvaniam missa ad Ragoskium25 munera et codicillos firmantes ei principatum; sed quibus subesse dolum et arcana ultionis consilia non pauci suspicarentur. In Tartaria jam novum certumque Turcae clientem26 regno impositum. Eum, qui ibi antehac regnaverat27 nuperque centum et quinquaginta ductaverat millia, alii in privatam fortunam redactum, alii et interfectum narrabant, insigne exemplum ad noscendas rerum humanarum vices.
Cum Polonia pacem Turca et velle et habiturus creditur. Nam qui ad ipsum
578
cum literis regis Poloniae28 et armorum ducis29 venerat, remissum cum donis ac mitibus verbis: Cantamirii30, qui Polonis nocuerat, factum adeo non probari, ut ipsius fors a captivo parum distet; filius autem ejus31 praecisis cervicibus luerit Poloni cujusdam32 caedem. Turcicas copias ad Istrum accessisse non malo in Poloniam consilio, sed ut novus Tartariae rex33 firmam possessionem tutamque haberet; neque aliud ad solidam pacem amicitiamque desiderari, quam ut Cosaccorum rapacitatem vicissim reprimant Poloni. Ii enim quadraginta ferme navigiis infestum habent Pontum Euxinum. Veneti ad conciliandos Turcae Polonos plurimum laborant. Addunt quaedam literae interfectum et Cantamirium, quo plenius Polonis satisfieret, idque in itinere cum ad novam iret praefecturam. Turcicis in Aegaeo navibus damni aliquid, sed non magni, datum a navibus Etruscis.Refero me a longinquis ad propiora. Dux Bernhardus optima fecit initia per Germaniam belli. Nam cum simulasset se Konsingam obsidere velle captis jam prius Molbergo et Ettenheimo, hostis auctus jam Isolani34 ductu cohortibus sive regimentis Croatarum undecim minime ferendum ratus eripi sibi oppidum, quod et ad Brissacum et in Wirtenbergensem agrum uberem iter panderet, proelii avidus occurrit duplici peditum agmine, cum Croatis et draconariis omnibus, quatuor autem loricatorum cohortibus. Horum partem simulato recessu dux cum in se traxisset, subito conversa fronte eos impulit egitque in juxta fluentem rivum, ubi mersi multi, multi trucidati sunt. Nocte tota sparsos dux insecutus partem eorum integram reperit in valle non longe ab hostilibus castris et hos quoque per tres horas laceratos coegit per silvam se in castra referre. Adducit hosti alias copias et Goetsius35.
In Italia Gallia cum Sabaudis rem bene gessere Asta non procul, ubi sex hostium millia caesa dicuntur. Certiores nuntios exspectamus.
Qui hostium in Languedociam penetrarunt omissa cogitatione Leucatae obsidendae Palmam et alia quaedam invalida municipia cepere frumento ibi aucti satis multo. Numerum Alovinus36, praefectus Languedociae, esse scribit XIII peditum millia, equites mille quingentos, sed ut solent qui in periculo sunt, cuncta in majus effert, quo promptius ipsi subveniatur; quod ut fiat, et rex laborat et omnes Languedociae civitates crediturque brevi ibi futurus Gallorum ad XX M exercitus nec diu passurus hostem ibi grassari.
Baro Degenfeldius37 egressus castris ad Malbodium cum bono equite incidit in excursores hostium; iis captis cognovit in propinquo latere hostium insidias delectum ex omni exercitu militem. Eas ille corona circumvenit nulloque suorum vulnere cepit milites centum, non paucos ductorum. Ivoii qui in praesidio erant
579
Galli omnes oppidanorum conspiratione trucidati documentum dedere aut deserenda minora oppida aut tanto tenenda praesidio, quod victae magis quam domitae multitudinis vim non metuant.Uxor Chevreusii38 ex illa in reginae39 domum inquisitione malum sibi metuens sumpto habitu ejus sexus, cujus curas induerat, in Angliam profugit. Et sunt, qui eodem ituram putant reginam matrem indigne nuper habitam a plebeis magistratibus suspicantibus Gallos milites in ejus domo abscondi.
Ajunt Dani scripsisse imperatorem40 regi suo41 exisse jam tempus vectigalis in Albim. Sed regem minari Hamburgensibus, ni secum transigant, se et in Oceano et in Baltico mari, non ut Holsatiae aut Stolmariae ducem, sed ut regem Daniae naves ipsorum hostiliter habiturum.
Iam audimus retro cis Rhenum in sua se recepisse ducem Lotharingum ideoque Longavillanum42 huc misisse, ut copiae sibi majores fierent; tenet hic etiamnum se ad Bleteravium. Ad Dampvilleriam perfecto jam castrorum ambitu sperant Galli ejus oppidi se intra sesquimestre tempus potituros.
Rex Fayettam43 iterum vidit, incertum an gnaro cardinali. Longavillano, cujus uxor44 mortua est, aula matrimonium destinat Combalettae45, qua ratione et rem suam familiarem ab omni aere alieno sit explicaturus et firmaturus jus praecessionis, quod contra Guisios hoc tempore satis invisos sibi vindicat.
Non desunt hic homines supra quam aequum sit suspicaces, qui collusione mutua cardinalis Hispani et principis Arausionensis46 Bredam cum Venloa et Ruremunda permutari volunt, secuturasque mox indutias; interim belli specie lactari Gallos. Multa sunt, quae mihi id faciant non credibile.
De Hanovia dolet quod audio, utinam falsus sit rumor, transegisse eam cum imperatore dicturosque oppidanos sacramentum et imperatori et comiti47 egresso acceptis pecuniis Ramsaeo48, de quo ego homine et forti et literato tale quid horreo credere.
Iam puto in Anglia erit Reius49, a Polonia missus, ut de spreto Palatinae conjugio50 regem suum excuset.
Si illud de Hannovia verum comperitur, multum metuo, ne ab Alexandrinis51
580
id sit profectum et hi idem cum Arcesilao52 moliantur. Quod si quando Vindex53 ad Alcaeum54 respiciet, quid de cetero futurum sit, ominis vitandi causa parco dicere optoque cuncta in melius procedant: praecipue veto, ut Tua Sublimitas, Excellentissime Illustrissimeque Domine, res gerat feliciter.Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Sept. 1637.