Praestantissime Domine,
Accepi recte, et quas per D. Mullerum2 misisti et posteriores 8 Augusti literas3. Multum gaudeo ea, quae optima fide nuntio, publico non inutilia judicari. Opto tibi iter sit felix optatosque successus adferat. Et dissidia, de queis scribis, spero desaevitura, ut, quod oportet, unum sit certamen consulendi publico.
Quod scribis de D. Ioanne Oxenstiernio4, velim sane fiat eaque res Suediae felicior eveniat quam illa quondam de Prussia.
Quae scribis de D. Salvio5 Davausioque6 multum cogito, quorsum sint evasura. Sanctichaumontius7 hic creditur fecisse, quae Galli prope omnes, id est, quocumque modo rem facere voluisse.
Mittam posthac, si quid dignum significatu evenerit, literas Hamburgum, ut inde ad te aut in Germaniam, aut in patriam mittantur.
Scribebam Lutetiae, 9/19 Septembris 1637.
Tuae Praestantiae optime volens et observantissimus
H. Grotius.
581
Rogo, si quid ultra potes, pro D. Diodati8 enitaris.
Chevreusii uxor9 capi metuens in Angliam evasit. Gallis proelium felix ad Astam fuit et duci Bernhardo10 apud Kinsingam. Hostis Languedociam populatur. Galli Capellam adhuc obsident et Dampvilleriam. Ego et D. Mullerus negotia ducis Bernhardi promovemus sedulo.
Adres: A Monsieur Schmalze, Secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède, A Stockholm.
In dorso: Holmiae die 11/21 Novembris 1637.