eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3268. 1637 september 26. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Accepi cum gaudio literas Illustrissimae Domin. Tuae scriptas 10 Augusti2 tinctas illas et prudentiae aceto et melle elegantiae. Nam et rerum inest solida substantia et verbis suus adest nitor verae eruditionis.

    Fueramus sane magno hic in metu tantis in nos concitis hostium viribus, sociis adeo frigentibus. Quo magis gaudeamus nostros bene se sustentare ac servare se, quod magnorum est animorum, rebus secundis.

    Magnam adeptus est famam, ut scripsi antehac3 D. Banerius4 receptu tam provide instructo. Non minorem ipsi ac D. Wrangelio5 pariet haec in rebus arctis sui tutela captis sapienter ad eam pertinentibus locis.

    Quod vero inter has belli curas non omittuntur pacis colloquia, laudandum sane: nam ut insperata aliqua hora causaeque nunc etiam latentes illam nobis dabunt, qualem esse oportet, quae Suedicam gentem deceat, aut is rumor illos, quorum interest nostros e Germania non ejici, e somno nimis diuturno excitabit. Ad quos nodos implicata fuerit de pace collocutio partim ex Illustrissimae Dominationis Tuae literis partim ex actis, quae D. Mulleri6 comitate legenda accepi, video.

    Nihil ex parte Suedica dictum est, quod non dignum sit Tuae Illustrissimae Dominationis prudentia. Leves videri possunt istae de titulis disceptationes; neque tamen ut nunc sunt res hominum in umbris et inanibus plurimum constantes, negligenda omnia, quando ea est dignitatis omnis natura, ut, ubi semel de

    596

    fastigio suo decidit, facile per gradus quosdam longius detrudatur. Regna omnia a voluntate civitatum orte constat ab ea dependisse, etiam in magna, sed libera sanguinis regii reverentia, quae paulatim per artes regum in jus transiit eoque occasionem nacti reges in leges ac magistratus magis magisque insurrexere adjuvante imprimis sub mutuae opis pacto aula romana sub nomine religionis regiam potestatem, dum ipsis favebat, attollente.

    Ab ea aula nata distinctio nominum, ut natos liberrimeque regnantes Reges Serenissimi ac Potentissimi advocabula sequantur, electos vero ac legum adhuc quibusdam inclusos repagulis Serenissimos tantum. Eum morem appellandi sequuntur Itali et caesariana aula ratione nulla, cum non imperatori tantum sed et regi romanorum7 dentur eadem, quae regibus, nomina volente nimirum pontifice8 quod sua intersit maximos haberi eos, quos rite creari sine suo assensu negat posse.

    Cum imperatore Galli reges plane ex aequo vivunt in indigitamentis cunctisque rituum solo excepto ordinis privilegio, ubi aut ipsi simul sunt aut legati eorum curioseque id servavit in Germania nuper Davausius9. Caeterum quanquam in Suedia successoria lege regnatur, tamen Itali et qui eorum sectam sequuntur, Suediam non alio loco habent quam Poloniam, quod mutationem, quae cum mutatione sacrorum facta est, pro non facta habeant. Caetera offendicula, ni fallor, facile tolli possunt nec talia sunt, quae rem magnam morari debeant.

    Interim non inutilia sunt et ista ad faciendam dijudicationem, bonane fide pax desideretur an blandum nomen obtendatur fallaciae. Prout enim istis crupuli aut pertinaciter moventur aut remittuntur leniter, ita bene aut male de adversariorum consiliis sperandum est.

    Haec quidem mihi sic in mentem veniebant, sed quae Illustrissimae Dominationis Tuae accuratissimo judicio ut mea omnia subjecta esse cupio.

    Praelii ad Astam historiam10 ita, ut hic in vulgus editur, mitto sine certo tamen auctore. Decem machinas a Gallis captas video consentiri: de numero caesorum placet veterum historicorum exemplum sequi, qui eum nunquam prodi voluere ob variantes famas.

    Capella 21 mensis hujus ex novo Calendario in regis potestatem rediit impletis jam fossis subrutaque parte munimentorum urbis vallo adhaerentium, sed plurimum impulit obsessos pestilentia. Eum exercitum et alterum, qui sub Candalio11 ad Malbodium erat, in unum collegit cardinalis Valetta12 paratus praelio, si id audeat cardinalis Hispanus13 ad Montis oppidum sedens paribus cum copiis, id est, ad quindecim millia.

    Dampvillerium jam operibus approximantibus impetitur speratque deditionem Castilionaeus14 citra dies 14, quem deinde speramus iturum auxilio duci

    597

    Bernhardo15 Ita enim sperare nos rex16 ipse jubet, cui quam necessaria sit aliqua hostilium virium per Germaniam revulsio quanquam per se satis intelligenti multis rationibus explicavi nudiustertius beneque auditus bona responsa retuli nihil omissurus eorum, quibus ea ad exitum perduci possint.

    Chevreusii uxor17 non in Angliam abiit, ut dicebatur, sed in confinium Benearni et Hispaniae, propinqua perfugio, si res urgeat. De Hanovia imperatori conciliata perstat, utinam mendax, fama.

    Vale, Illustrissime Domine.

     

    Lutetiae, 16/26 Septembris 1637.

    Illustrissimae Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
    H. Grotius

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 364. Gedeelt. vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 106. Over Sten Bielke zie men no. 2945, p. 67 n. 7.
    2 - Ontbreekt.
    3 - No. 3225.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Herman Wrangel, Zweeds veldmaarschalk.
    6 - Georg Müller, secretaris en Zweedse hofraad.
    7 - Sedert 22 december 1636 was Ferdinand III Rooms koning.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    10 - Zie over dit gevecht, geleverd op 8 september, de Gazette de France no. 147, dd. 22 september 1637: La victoire obtenve par le dvc de Savoye & les troupes du Roy en Italie, sur les Espagnols, le 8e de ce mois.
    11 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    12 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    13 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    14 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    15 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    16 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    17 - Marie de Rohan, echtgenote van Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]