eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    610

    3279. 1637 oktober 3. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Sutn quidem literae et rumores, quae ducem Bernhardum2 ajunt in citeriorem ripam retraxisse copias, sed haec supra verum aucta credimus atque inde orta, quod pontem suum dux e locis superioribus, ubi jam equis pabula defecerant ad inferiora, ad Drusenhemum deduxit. Laboramus quotidie ut promissa ei auxilia rex3 properet eaque tanta faciat, ut in Germaniam penetrare dux possit; ni id faciat, commeatuum inopia haud dubie laboraturum, cum Argentoratenses suam ipsi famem metuentes pauca transmittant.

    Leucatam ferit hostis machinis. Adversus eam vim et quae deinceps timentur, Languedociae civitates quindecim ferme millia collegere, sed novi militis. Ad Dampvillerium opera imbres non nihil tardant. Est enim solum palustre.

    21 Septembris novi cal. cardinalis Hispanus4 captis Aymeria et Barlemontio locis Malbodium inter et Landresiam sitis Candalii5 ad Malbodium castra ex tumulis quibusdam machinis coepit lacessere; intellecto jam traditam Capellam, cui liberandae venerat, cum nihil proficeret, recessit. In abitu clade affectum rumor attulerat, sed ei auctoritas defuit. Nocte, quae eum praecessit diem, Ruminganum oppidum Attrebatici soli, Ardresiae, quae Caleto non longe est, praefectus Sampreulius6 impetu cepit.

    Dunquercanis ita crevit audacia, ut et naves quasdam Gallicas apud Rhedam insulam ceperint et in ipsam insulem fecerint exscensum. Putamus jam in unum coiisse cardinalis Valettae7 et fratris Candalii copias, ut arcendo hosti pares sint; majus enim aliquid hoc tempore versis illuc totis e Belgica viribus non speratur.

    Inquisivi, quantum potui in advocabula regi Francorum dari solita. Literae imperatorum veteres habent: Serenissimo Principi Regi Francorum fratri et Consanguineo, Gallicae autem sic: A Tres-haut Tres-excellent et Tres-puissant Prince nôtre tres-cher et tres-amé Frere et Cousin. In ipsa epistola nonnunquam: Fraternitatem vestram, nonnunquam: Serenitatem vestram, infra Vôtre Frere vel Vôtre bon Frere; alibi: Serenitatis vestrae bonus frater. Veneti scribunt: Serenissimo et Christianissimo Domino, in Epistola: Majestatem vestram Christianissimam.

    Haec, si forte usum aliquem habere possint, scribenda duxi; cumque nihil nunc quidem se aluid offerat, Deum precabor, Illustrissime Domine, ut Illustrissimam Dominationem Tuam diu servet.

    Lutetiae, 3 Octobris novi Cal. 1637.

    Illustrissimae Excellentiae Vestrae addictissimus ejusque observantissimus

    H. Grotius.

    26 Septembris ex novo calendario duas hostium turmas e Cameraco egressas a

    611

    Gallis caesas accipimus. Literae 14/24 Septembris a Benfeldio ostendunt, tum etiam in potestate ducis fuisse munimenta ad Rheni transitum, sed quae defendi diu nequirent, nisi cito adessent e Gallia auxilia; equos mori ducenos in dies non scripsi antehac, quod certos auctores non haberem; caeterum nunc certo comperi. Ioannem Waertium8 in ea pugna, quae pugnata est 5 Septembris novi cal., cum pontem, qui ad insulam ducit, cepisset et alteri majori ponti immineret, vulnus accepisse a mala dextra ad aurem. Pugnatum a quinta matutina ad pomeridianam secundam.

    Hoc adjiciam didicisse me ex literarum exemplis aliter imperatorem scripsisse regi immortalis memoriae quam scribere regi Francorum solebat, Amico nempe et consanguineo, et in epistola: Dilectioni Vestrae ad officia paratus consanguineus. Rex tunc in repsonso ei dedit: Serenitatem, et in superscriptione: Serenissimo et Potentissimo Principi, ita quidem hic edoceor, sed ista vobis cognitu sunt propiora.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 366. Geadresseerde, Sten Bielke, was Zweeds gezant in Duitsland.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - De kardinaal-infant don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    5 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    6 - François de Jusaac, sieur de Saint-Preuil (†1641).
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - Johan van Werth, ruiteroverste in dienst van keizer Ferdinand III.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]