eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3281. 1637 oktober 3. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Multa sunt, ob quae vereor, ut magni aliquid in Germania geratur. Annus praeceps et consumpta jam quibus in locis dux Vinariensis2 erat pabula: ingentes hostium copiae, ducis tenues et auxilia hinc satis tarda. Itaque rumor per hos dies in urbe fuit concessisse eum in ripam citeriorem. Sed3 Botzius4 cum abiret, existimabat inde natam famam, quod dux pontem transmovisset Drusenhemum versus quaerendis pabulis. Quod si est, an insulam et munimenta diu possit tenere5, videbimus.

    Ad sequiorem rumorem accedebant a Tiguro literae, quas mihi ostendit ordinarius Angliae legatus6. Vidi et extraordinarium Angliae legatum7, qui Hanoviam cum imperatore8 convenisse ajebat ac credere se neque mirari cogitare et de sua pace landgravium9; volunt enim Angli haec omnia evenire, quod foederis cum ipsis perfectio trahatur tamdiu. Ego de Suedis jussi eos aequissima sperare, omnia mitti Hamburgum mandata; eum enim locum prae Haga postremis consultis et, ut intelligerem, Angliae quoque consensu placuisse.

    Cum de Batavis dicerem timere me, ne commerciorum per Germaniam amor obstaret, putabat Licestrius vanum hunc esse obtentum, cum jam iidem Batavi inito cum Gallis foedere tenerentur imperatorem sibi hostem sumere, quoties id faceret Gallia; neque Angliae vires deficere, quibus se de Batavis, si molesti esse cupiant, vel ad exitum ipsorum vindicent. Ego vero dixi, siquid tale moliri cognoscerentur, patitura Batavis remedia per indutias ab Hispano10 aut propiores cum Gallia nexus, quos tamen non fore sine periculo libertatis fatebar.

    613

    Valde Anglis placet, quod Wismariensibus pactis11 sperant addi legem, ut aperte bellum imperatori Gallus edicat. Valde etiam probabant, quae a me proxime dicta regi12 fuerant de malis Galliae imminentibus, si Germania Austriacae potentis jam adeo domus provincia fieret.

    Leucatam resumpto primo consilio verberat hostis machinis. Dicitur bene munitum oppidum; etiam ad ejus pericula avertenda collectus in Languedocia XV millium exercitus. Ad Dampvilleriam minus jam opera procedent madente coelo, quod in locis uliginosis grave.

    Cardinalis Hispanus13 cum ad Capellam obsidione liberandam sero se venisse intelligeret, die 21 Septembris, ut hic numerus initur, cepit Aymeriam et Barlemontium posita inter Landresium et Malbodium oppidula. Inde castra ad Malbodium, quae regit Candalius14, ex locis eminentibus cum verberasset aliquandiu, nullo progressu retrogressus est. Chavignius15 inde reversus magna cum clade dejectum hostem multis persuaserat. Sed aliud complurium literae nuntiant, neque dum scimus an exemplo cardinalis Hispani, qui sibi adjunxit Piccolominium16, etiam cardinalis Valetta17 cum fratre Candalio copias sociaverit.

    Invalescunt etiam in obtento Galliae mari Dunquercani captisque aliquot Gallorum navibus etiam in Rhedam insulam exscendere ausi sunt. Exspectatur Dunquercae XXXII navium classis, tres milliones et multum ferens militis, quae si eo, ut antehac factum est, penetrare poterit, erit cur miremur a populo cuncta sua maritimis rebus debenti maris possessionem tam ignave deseri.

    Scribet Mullerus18, quam humane ab ipso cardinale19 exceptus sit; multum Gallorum animos adeo perhorrescere Rheni transitum, ut et Bavariam attingi haud velit pater Josephus20.

    Manent suspiciones mutuae Gallos inter et Batavos: et nova accessit materia missi ad propinqua hostibus hinc Chavignius, inde Muschius21, arcanorum ministri, creditique pari utrinque diffidentia seorsim de pace agere aut indutiis. Ego cum video, quantas sibi opes parent cardinalis Riceliacus ejusque propinqui per bellum, quod multa falsis erogationum nominibus occultat, vix adducor, ut credam aut pacem ab eo expeti aut illas longas, de quibus cum D. Mullero locutus est, indutias.

    Est et Atrebatibus oppidum haud magnum Ruminganum nomine; id nocturno impetu cepit Sampreulius22, Ardresae, quae Caleto non longe abest, praefectus, inter 20 et 21 dies Septembris, ut hic computatur.

    Dixit mihi inter alios sermones Licestrius optare se eam esse aetatem prin-

    614

    cipis Angliae23, ut de conjugio reginae nostrae24 cogitare possit. Respondi multos haud dubie cogitaturos, sed inter omnes neminem mihi occurrere, potentior qui sit. Et ipse et ordinarius legatus ostendunt valde se expetere, ut praeter foedus, quo de nunc agitur, etiam ecclesiarum regni utriusque aliqua fita consociatio idque ipsum gratissimum archiepiscopo25 fore.

    Eos Hispanos, qui in Languedocia jam sunt, eo portatos fuisse Batavicis navigiis fama est, captis credere malo quam, quod quidam susurrant, per avaritiam mercatorum: quo tamen malo laborare multos ejus gentis etiam ad publicum usque periculum non nego.

    Scribit mihi, qui apud ducem Bernhardum est, filius meus26 14/24 Septembris, dum apud Rhenum agunt, periisse equos quater mille, praeter quos hostes cepere, ac nisi brevi e Gallia auxilia adsint, futurum, ut aut in Lotharingia aut in Burgundiae comitatu hibernent.

    Duas hostium turmas Cameraco egressas 26 Septembris novi cal. a Gallis caesas accipimus. De postrema pugna, quae inter ducem Bernhardum et Waertium27 fuit 5 die Septembris, varia fuit fama. Ceterum optimis testibus id videor discere captum tunc a Waertio pontem minorem, per quem in insulam ibatur. Cum immineret majori alteri, occurrisse ipsum ducem; in ea pugna ictum Waertium vulnere, quod a mala dextra aurem usque pervadebat. Ita recessisse eum a proelio, quod a quinta hora matutina ad secundam postmeridianam duraverat.

    Interea temporis ajunt musquettarum ejaculationes factas L M, tormentorum DCCC: quod verumne sit an famae datum, judicare supersedeo. Illud constat ad id usque tempus et ad 10/20 Septembris duplas fuisse hostium copias ad illas ducis.

    Deus cuncta det optima publicis rebus tum Tuae Sublimitati, Excellentissime atque Illustrissime Domine.

     

    Lutetiae, 3 Octobris novi Cal. 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Angli de Hamburgo mutatum ajunt ac rursus praelatam Hagam colloquiis de foedere. Videntur autem mihi parum properare ea in re, dum nos bello detinemur, fruentes ipsi totius Europae commerciis securi rerum Palatinarum aut lactati, ut amant, nova spe aliqua.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 365; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 400.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Het ‘Sed’ van de Epist. is door de uitgevers der Oxenst. Skrifter gewijzigd in ‘Sedanum’, mi.. onnodig.
    4 - Gelezen zal moeten worden ‘Gotzius’. Johann, graaf van Götz, keizerlijk veldmaarschalk, opereerde nl. in die streken; vgl. Gazette de France dd. 3 oktober 1637, no. 155, p. 625.
    5 - Het woord ‘tenere’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    6 - John Scudamore.
    7 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    8 - Ferdinand III.
    9 - Wilhelv V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    10 - Philips IV.
    11 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636.
    12 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    13 - De kardinaal-infant don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    14 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    15 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    16 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    17 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    18 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    19 - De Richelieu.
    20 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de bekende gunsteling van De Richelieu.
    21 - Cornelis Musch, griffier van de Staten-Generaal.
    22 - François de Jussac, sieur de Saint-Preuil.
    23 - De twee zonen van Karel I van Engeland waren Karel II (1630-1685) en Jacobus II (1633-1707). Welke bedoeld wordt heb ik niet precies kunnen vaststellen; waarschijnlijk de oudste.
    24 - Christina van Zweden.
    25 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    26 - Diederik de Groot.
    27 - Johan van Werth, ruiteroverste in het keizerlijke leger.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]