Clarissime vir,
Proficiscentem ad te D. Mullerum2 tuum, olim ὡμοσίπυον amicum autem meum, sine meis ad te literis ire nolui, tum ut scires manere mecum tui memoriam nunquam obsolescentem, tum ut id quod molitur D. Duraeus3, quod ex chartis cognosces, quas adfert D. Mullerus, quin mihi quoque cordi esset non dubitares. Est id sane difficile his praesertim temporibus. Sed et alia non minus difficilia felicem aliquando nacta sunt exitum. Tum vero ad res optimas conniti, etiamsi successu destituatur conatus, habet laetae conscientiae fructum. Tua studia inter hos tantos armorum strepitus, et Historicae editiones quomodo procedant, gaudebo aut ex literis tuis aut ex D. Mulleri, ubi ad nos cum sua matre-familias4 redierit, relatu discere.
Vale, vir praestantissime.
5 Octobris novi Cal. anni 1637.
Tui studiosissimus
H. Grotius.