eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3303. 1637 oktober 17. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Nullas hoc tempore Hamburgo venisse literas miramur. Ego quae his in locis aut geruntur aut cognoscuntur mitto aperta, ut ab Excellentia Tua legi possint, utorque hoc laboris compendio.

    Quid agant exercitus nostri scire et per te dulce est et saepe rebus nostris utile. Rumores hic cursitant, nescio an per hostium emissarios, qui satis multi sunt his in locis, disseminati, Bannerium2 pacem cudere. Id aulam turbat non

    654

    nihil. Ego affirmo ipsi mandata belli non pacis data; id oro, ut quod sum credar.

     

    Lutetiae, 7/17 Octobris 1637.

    Excellentiae Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Iam nunc ad me venit D. Scharpie3, secretarius D. Chamondii4. Nihil est, quod non ejus causa paratus sum facere tantum habentis commendatorem. Placet mihi ejus ingenium neque ei praeclusus ad me unquam erit aditus. Literea, quas ferebat Excellentiae Tuae, sunt datae 10 Augusti5. Itaque pro responso erunt quae scripsi antehac6. Mortem landgravii Cassellensis7 pro re certa mihi nuntiat.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 371. Antw. op no. 3204. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende in Hamburg.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - Wellicht Nicolas de Charpy.
    4 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont.
    5 - No. 3204.
    6 - No. 3291 dd. 9 oktober.
    7 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel, gestorven op 1 oktober 1637.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]