eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    677

    3316. 1637 oktober 27. Aan J. Witten1.

    Virorum atque amicorum optime,

    Accepi literas tuas2 per D. Bremsium3; accepi et quae ei ore nuntianda mandaveras. Agnosco constantem tuum animum et ardens desiderium juvandi patriam, juvandi amicos. Responsum jam ipsius, id meum est, puto jam acceperis.

    Malis Germaniae et illustrissimi principis vestri4, quem aequae pacis cupidissimum semper credidi, totus indoleo, sed ut pie observas, est interdum vis quaedam major, quae humanis rebus intervenit et aut bona consilia non sinit audiri aut consiliis quamvis bonis non bonum dat exitum ob causas saepe latentes, injustas nunquam.

    Video eos, qui aulam imperatoris5 gubernant, successibus quibusdam elatos ferocire neque pacis aequae et bonae admittere mentionem, de Germanis etiam principibus multo aliter loqui quam mos habet antiquus.

    Tum vero ad veteres belli causas nova in Sabaudia exarsit tutelam matri6 novi ducis7 invidentibus ducis defuncti8 fratribus9; sed sicut multa pejus quam rebantur homines cecidere, ita poterit Deo res christianas miserante ex improviso se res in melius convertere. Ego pro pace ad Deum preces fundere non desinam nec deerunt a me, quae eo ferant, consilia, si modo aliqua se spes patefecerit.

    Vale, mihi semper honorate atque honorande.

    Lutetiae, 27 Octob. 1637.

    Tuus qualem olim nosti
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 373. Johan Witten was raadsheer van de hertog van Mecklenburg.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Wellicht Erik Bröms.
    4 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg.
    5 - Ferdinand III.
    6 - Christine, zuster van Lodewijk XIII.
    7 - Francesco Jacintho van Savoye.
    8 - Vittorio Amedeo.
    9 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]