Massiliam recte te pervenisse, nobilissime Reigersbergi, gaudemus omnes et jam in Italia te esse auguramur, quod felix tibi faustumque2 sit. Ei quam ante hac mihi miseras epistolae3, repsondi4 neque me pigebit umquam aut legere tuas aut tuis rescribere.
Memento videre, si Casale adveneris, D. cancellarium Guiscardium5, si Florentiam Galilaeum6, mathematicorum ac physicorum principem, si Bononiam Iustum Ryckium Belgam7. Nam de salutandis Romae Puteano8 et Holstenio9 nihil credo te admoneri opus.
Antiqua monumenta et loca, in quibus res gestae sunt memorabiles, etiam transiens spectare cura; inquire, quantum licet, in principum civitatum vires ac studia; denique illam tibi praecipue para scientiam, qua Itali caeteras gentes facile antecellunt: imperio regendi populos.
Vale et nos omnes tui memores crede idque nos abs te exspectare mutuum.
Lutetiae, 10 Novembris novi Cal. 1637.
Tuus tibi faventissimus
H. Grotius.