Excellentissime atque Illustrissime Domine,
721
Ad implenda ea, quae rex2 per se perque cardinalem3 mihi ac D. Mullero4 promiserat, conveniendum mihi censui Noyerium5, cui inter quatuor status Gallici secretarios belli cura gravis lateque patens incumbit.
At ipse ad me venit prior ac, cum ei ostendissem, quantum nostra interesset aliquid a Gallis per Germaniam tentari, quantum ex mora accepimus detrimenti, quam res ea jam proclivis esset regi post Languedociam et Aquitaniam hostilibus armis liberatas, ipsaque perlegissem pollicitationis regiae verba, dixit nihil opus me id, quod nostra referret, multis exsequi, cum idem non minus referret et regis et Galliae. Copias per Manicampium6 missas aliquanto majores faciebat quam dux7 et Truchesius8, ad M CCC. Mitti nunc alias ex cardinalis Valettae9 exercitu et eo, qui Dampvilleriam cepisset. Eas postea dixere mihi et Heufdius10 et Truchesius fore ad mille equites, pedites mille, addebatque Heufdius eam pecuniam, quae fine Novembris duci deberi inciperet, praenumerandam ei, si Rhenum transgredi vellet.
At Noyerius ita loquebatur, quasi vix speraret ducem Transrhenana petiturum, quod in montanis, ubi nunc esset, locis Basileam inter et comitatum Burgundiae diu a bello intactis opulentae ipsi militique sedes forent. Pontis membra disjecta jacent sub praesidio castelli ad Rhenum, quod a Gallis defenditur, quominus pateant ad hostium injurias.
Is, quem dixi, Noyerius ita est pontifici11 ejusque placitis ac rebus addicte serviens, ut etiam de eo cardinali faciendo Romae sermones sint.
Talis cum sit, promptiore animo ea est12 facturus, quae protestantium per Germaniam alibique res labefactent, quam quicquam eorum, per quae ei vires recipere possint. Ac sicut isti homines induci non possunt, quin Bavaro13 velint optime, in quem praecipue diriguntur ducis Bernhardi, si Rhenum transeat, consilia; ita video etiam Brandeburgici14 causam apud eos non parum habere favoris. Et his studiis suis obtendunt spem, ni fallor, inanem per hoc aliquando domui Austriacae auferri posse continuum jam tam diu in eorum sanguine imperium. Interim dum ipsi de pace agunt et indutiis, nostras spes rejiciunt in ver proximum. Pontifex plurimum ad indutias laborat aut universales aut certe per Italiam.
Heufdius ex iis, quibuscum loquitur, sermonibus putare se ait, ut rata habeantur pacta Wismariensia15; Gallos promissas pecunias fine imminutione depensuros;
722
in bello imperatori16 indicendo non aeque fore faciles et exspectaturum ea de re nova mandata Davausium17.Castelletum in Picardia ajebat Noyerius recuperari a Gallis potuisse, si voluissent, sed id non tanti visum. Sunt multi, qui credant imminere Cimaco Gallos, ut in hostili Belgarum solo hiemem agant.
Castilionaeus dicitur ire in obsidionem Ivoii, quem locum nuper Hispani receperant. Id si est, parum ex eo exercitu perveniet ad ducem Bernhardum; sed poterit, si res serio agitur, id suppleri ex iis, quae Rohanii18 fuere, copiis, nisi forte attinebit et has Longavillanus19 Salinarum in comitatu Burgundiae obsidione; nam id quoque dici audio.
Multum laetantur Galli ob seditiones hinc in Hispaniam transgressas. Portugallia maxime ita commota, ut non procul a defectione res sit. Id si durat, cogitandum esse Gallis ac Batavis, quomodo vetera illa inter Castellanos et Portugallenses odia ad mansurum aliquod dissidium perduci possint. Olim Angli Antonium nothum20 in Portugalliae regnum reducere voluerunt, quod ipse populi levitate adeptus pari facilitate amiserat. Is nothos reliquit duos, quorum alter Hispani praelatis partibus in Brabantia vivit21, alter in Gallia22, neuter ullis bonis actibus cognitus. At si conspirent, quorum interest negotium Hispano23 facessi, viresque initiis subministrent, nemo ad faciendas ibi partes si potior duce Bragantiae24 opibus clientelisque pollente ortus ex Catharina25, filia Eduardi26, qui Eduardus frater fuerat ejus Henrici27, qui post Sebastianum28 regnavit. Catharinae autem illius jus omnes per Portugalliam scholae defenderant, priusquam eis silentium imponerent Philippi Castellae regis29 arma, nimirum, quia existimabant eruditi filiam ex filio natam in pari gradu praeferendam filio nato ex filia, qualis erat Philippus. Sed de his cogitare illorum sit, quos ea res propius spectat.
Bredae praefecturam rumor destinat Frederico30, principis Arausionensis31; notho, qui hic militaribus artibus instruitur.
Archiepiscopus Remensis32, juvenis filius ducis Guisii33 rege34 inconsulto ex Italia in Galliam venit amore percitus Annae35, quae minor est filia ducis Ma-
723
tuani modo mortui36. Non difficulter ei matrimonium hoc permitteret cardinalis Riceliacus, si ei vellet sacerdotia, quae multa et optima possidet, pure a se abdicere; at is non ita amens amore est, ut non cupiat ante nuptias omnia illa sacerdotia in fratrem suum37 transferre, quod perdifficile obtentu erit.Ceterum ut Hispaniae res credam non optimo esse loco, etiam hoc accedit, quod cardinalis Sabaudus38, cliens haud dubius Hispaniae, a Genuati agro retro se Roman tulit acceptis a fratris39 vidua40 literis, quibus ei reditus tum profani tum sacri a defuncto duce ademptos non in futurum tantum, sed et in perpetuum reddit.
Det Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuae Sublimitati cuncta prospera.
Lutetiae, 4/14 Novembris 1637.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Venit, haec postquam scripseram, ad me Truchesius. Is multa incerta nunc habet, quae prius certa duxerat. Jubetur multum circumducto itinere ire ad Feuquerium41, qui apud Virodunum est. Is vero iturusne sit ad ducem Bernhardum et copias ducturus, an misserus et quas et quantas, nescit Truchesius. Heufdius pecuniam numerare differt, donec mandatum ducis speciale accepteri, quasi idoneus rerum actor non tanti sit, quanti scripta mandata; nec concessum petenti duci, ut ad vitanda intertrimenta pecunias e Gallia ad se portari faciat. Tum vero, quod minime placet, Noyerius ad minuendos sumptus pontem vult derelinqui, quia partim ex conductis navibus constat. Perendie constituit hinc abire Truchesius. Dux Bernhardus ultra sex millia non habet ex pactis cum Gallia obligatus alere XII equitum, sex peditum millia, sed id quominus praestet, excusant eum loca in quibus vivit, et equorum hominumque mortes. Miratur ipse Truchesius tantam in suis negotiis de subito mutationem nec, quid potissimum suspicetur, satis scit. Etiam quae de obsidionibus scripsi, ita quidem rumoribus circumferuntur, sed parum adhuc explorata sunt.
Quod hic de regis in pacem studio in vulgus editur42, mitto.
Dicitur dux Bernhardus per Ascham et Angestenum ivisse versus Laumontium et Delmontium.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.