Excellentissime Domine,
Quas 26 Octobris novi cal.2 scripsit Excellentia Tua ad me literas, eas hujus mensis Novembris die 18 accepi.
De Wismariensibus pactis3, quantum conjectura duci possum, sic existimo de pecunia conventurum inter vos et, si perstiteritis, impetraturos vos quod vultis. Caeterum super bello profitendo in Ferdinandum III4 ejusque sectatores apparituras suo tempore, quae nunc latent, difficultates.
De Gallo-Britannico foedere dicunt, qui hic sunt, Angli5, paratos se agere
738
aut Hamburgi aut Hagae nostrorum arbitratu dataque ut Boswelio6, qui Hagae est, ita Hamburgi agentibus Wyckio7 Averioque8 de ea re mandata.Ego dixi ita me credere non difficulter nostros Anglorum desideriis se aptaturos. Caeterum mihi Hamburgum videri ob situm Suediae propiorem rebus nostris opportunius. Sed urgenti mihi, aequum ut aliquid ad bellum conferant, pecunias negant abs se exspectandas inopiamque obtendunt; cum tamen omnes maritimae travectiones per aliarum gentium bella illuc se transtulerint, publice privatimque lucrosissimae: quare suspectus mihi est excusationis tam firgidus color. Quid porro fiet ad Rostochium et Ribnitzium et an eat in Hassiam Kingius9, sicre avebo.
Felices hoc anno fuere Galli in omni suo limite. Caeterum neque ad Malbodium quicquam actum aliud, nisi quod servata sunt castra, et in Italia exigua hostium clades fuit et ad Leucatam parum sanguinis multumque fugae. Sed tamen gloriolis illis inflare Gallos pars prudentiae est.
Polono10, ut video, non minus odii quam lucri feret Spiringianum commentum11. Hic omnia coeptante hieme frigent, neque de obsidendo Ivoio aut Salinis aut Cimaco verbum ultra.
Germaniae res quam negligantur, docent castella ad Rhenum cum ipso ponte munimentisque minoribus capta ab hoste. Dux Vinariensis12 dilatis tam diu auxiliis in sterilium montium redactus angustias imminuente quotidie ejus exercitu, ut negent Angli plus illi reliquum IV millibus; nunc etiamsi ei adventent, quae promissa sunt, auxilia, oneri magis erunt ob annonae pabulique difficultatem neque tutos excursus inde Savellio13 Waertioque14, hinc duce Carolo15 prementibus. Pecuniam maxime dux expetit, ut copias refoveat; de caetero spes nostrae in ver rejiciuntur.
Vidi indicem copiarum quae sub Savellio Waertioque sunt eae perveniunt ad decem ferme millia. Scripsere ad ducem Vinariensem satis minaciter Helvetii nolle se pati militis ejus in terras suas excursus.
Polonus legatus16 ab Anglia abiit non impetrato regis17 conspectu. Utinam Angli in rebus aliis tam fortiter agerent. De pecunia pro anno 22 debita, quasi ea jam soluta sit, sermo instituendus, ne, si minus conveniat, revocent Galli eas delegationes, quas dedere Heufdio18, qui pro ea pecunia nobis spopondit.
Opto, Excellentissime Domine, Excellentiae Tuae felicia omnia.
Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
H. Grotius.
739
Lutetiae, 11/21 - Novembris 1637.
Rumor hic est Oranum Africae oppidum, quod Hispani possident, obsideri a Mauris.
Gallicus exercitus, qui ad Belgicum finem est, circa Hanapium esse dicitur, Hispanus partim apud Cameracum et Bouchaimum partim apud Quesnoium et Bavasium.