eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3356. 1637 november 21. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Incipiam a re jocosa, sed quae, ni fallor, ducit seria. Rex2 initio hujus anni et se et regnum suum voto dicavit sanctae Virgini; nec dubitat huic voto referre quae ipsi hoc anno in omni Galliae limite feliciter cecidere. Nec tantum quater centena francorum millibus altare parat Virgini excitare in ecclesia hujus urbis cathedrali; sed et diem, qui in medium mensem Augustum incidit ab Assumptione, quam vocant, Virginis nomen habentem, multo quam antehac impensius vult coli eisque de rebus literas suas mittit ad parlamentum Parisiense, cujus ego inspectioni relinquam, an congruat satis ad id, quod agitur, cum Salica lege3. Quod si jam sancta Virgo, ut credibile est, D. cardinalem Riceliacum vicarium juris sui fecerit, quid restabit aliud quam ut rex devote pareat?

    An ex eodem hoc voto fluat, quod auxiliis et sero missis et valde exiguis in Germaniam penetrare non potuerit dux Vinariensis4; quod in locis arctis agens ducis speciosus ille exercitus ad IV millia, ut Angli5 ad se scribi ajunt, defluxerit, et nunc quoque imminuatur indies in montanis illis locis, non uberibus sane, ut mihi dixerat Noyerius6, sed macris et exsuccis; quod denique castella trans cisque Rhenum et pons ipse et munimenta alia Gallorum commissa custodiae in hostium venerint potestatem, prudentiae Sublimitatis Tuae dijudicandum relinquo et parco de illis malis plura scribere, quando et ipse scripsi postremum7 ea, quae ad Truchesii8 usque abitum cognoveram, et accuratius ea depingit qui in vicinis locis nunc vivit, D. Mullerus9. Certe eos, qui hic res tractant maximas, ita suas res agere, etiam protestantium auxilio, ut tamen saepe in gratiam romanae aulae res protestantium evertant, jam diu est, quod conspicimus.

    742

    Nec id caelanda Sublimitas Tua, quod nunc Roma10 discimus, vixisse in Fabii11 familia, dum is apud Sophos12 ageret, quendam nomine Fleuri13, qui cuncta, quae cognoscere potuit, transcripsit ad Barbari[n]um cardinalem14, cujus operae mercedem is homo nactus est opimum beneficium Viriduni.

    De obsidionibus Ivoii, Salinarum, Cimaci fabulae fuere. De Catullo15 multi sermones. Hosti ad Rhenum esse audio decem millia.

    Dux Vinariensis nisi aliquis Galliae ager, Campanus puta aut Burgundus, ei ad hiberna datur, etiam illas tenues exercitus sui reliquias aegre servabit. Inter alias pecuniae faciendae rationes etiam hoc hic repertum est, quod redituum, qui ex publico privatis debentur, quarta duntaxat pars persolvitur.

    Venit huc a Genuensi republica legatus16, cui gratulatum quidem de more misi, sed carrucam illico redire jussi, ne rixa meis oriretur cum hominibus nuntii pontificii17 iniqua nobis futura his in locis. Ego eundem legatum prior adire constitueram, ut Batavo18 feci nuper; sed cum mihi dixerit legatus Anglicus extra-ordinarius19 se ad eum non iturum neque Excellentiae ei daturum titulum, quibus de rebus proprium non habeo mandatum et id e tam longinquis locis opperiri serum, sit, nihil rectius putavi me posse facere quam si illius exemplum sumam pro mandato.

    Idem legatus Anglicus dixit mihi suum regem20 paratum per suos agere de inducendis ad foedus Lutetianum21 aliis sive Hamburgi sive Hagae ideoque et Boswello22 dedisse mandata, qui Hagae est, et iis, qui Hamburgi sunt, Wyckio23 Averioque24. Ceterum dolere sibi ajebat, quod, dum non eligitur locus, tempora diffluant.

    Dixi arbitrari me nostros jam difficiles fore in sequenda regis Angli voluntate locum quod attinet: Hamburgum tamen videri mihi ad nostras consultationes opportunius. Cum urgerem aliquid ad bellum esse ipsis conferendum, dixit pecuniis carere regem suum me non reticente, cum Europae prope totius commercia in Angliam corriventur, fieri non posse, quin multum inde increscant regis vectigalia.

    De bello a Gallis profitendo in Ferdinandum III25 puto, ubi ad rem ventum erit, apparituros nodos, quos nunc occultat Davausius26. Unum est Anglorum

    743

    factum virile, quod legatum Polonum27 a se dimisere non dato ei regis conspectu.

    Helvettii minaciter apud ducem Vinariensem conquesti sunt, quod miles ejus in ipsorum agros excurreret.

    Preces addam, Excellentissime et Illustrissime Domine, pro regni, reginae28 Tuaeque Sublimitatis rebus prosperis.

     

    Lutetiae, 11/21 Novembris 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Rumor hic est Oranum Africae oppidum, quod Hispani possident, obsideri a Mauris. Gallicus exercitus, qui ad Belgicum finem est, circa Hanapium esse dicitur, Hispanicus partim apud Cameracum et Bouchaimum partim apud Quesnoium et Bavasium.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 379; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 418. Ged. vertaald Brandt-Cattenb., Leven II, p. 128.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Verzameling volksrecht-bepalingen, waarvan sommige gedeelten teruggaan tot 496 na Chr. Uit latere aanvullingen blijkt beïnvloeding door het christendom. De lex Salica bevat vooral veel strafrecht en procesrecht.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    6 - François Sublet, sieur de Noyers, staatssecretaris van oorlog.
    7 - No. 3343 dd. 14 november.
    8 - Wolf Dietrich Truchsess.
    9 - Georg Müller, secretaris en Zweedse hofraad.
    10 - De naam ‘Roma’ staat in de tekst in cijfer: 4.17.30.27.246.273.
    11 - Schuilnaam voor Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    12 - Sophi is een codenaam voor Zweden.
    13 - Niet geïdentificeerd. De naam staat in cijfer: 92.72.81.66.71.1009.
    14 - Francesco, kardinaal Barberini. De naam ‘Barbari[n]um cardinalem’ staat in de tekst in cijfer: 11.27.66.43.80.66.71.81.23.273.276. 22.80.66.10.79.78.27.60.72.61.
    15 - Codewoord voor bestand.
    16 - Giambattista Saluzzo.
    17 - Giorgio Bolognetti.
    18 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk.
    19 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    20 - Karel I van Engeland.
    21 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    22 - William Boswell.
    23 - Henry de Vic.
    24 - Joseph Averie.
    25 - Keizer Ferdinand III van Oostenrijk.
    26 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    27 - Andreas Rey.
    28 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]