eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    750

    3360. 1637 november 24. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Fert has literas domesticus D. Davausii2 missus ab ipso, ut mandata regis3 referret.

    Nudiustertius venit ad me D. Chavigniacus4, is, qui regis arcana circa gentes exteras tractat summa florens apud regem et cardinalem5 gratia et auctoritate.

    Locutus mihi de iis, quae inter Excellentiam Tuam et D. Davausium sunt disceptata, dicebat ea partim ad pecunias pertinere partim ad tempus, per quod duratura esset societas de bello Austriacae domo indicendo silens. Triennium dicebat numerandum a tempore, quo rata habita forent pacta, pecuniam quoque non nisi ab eo tempore deberi, paratum tamen regem aliquid facere dispendii et pro eo, quod effluxit, tempore dare millionem unum, qui per interusurium ipsi constiturus sit plus XII centenis florenorum millibus. Rogari me a rege, ut significarem Excellentiae Tuae nihil ultra id a rege datum iri.

    Ego cum ei explicassem, quantis sumptibus quantas hostium vires nostri sustinuissent omniaque ea praestitissent, quae ex pactis Wismariensibus6 Galli poterant sperare, quod autem serius traderetur ratihabitionis charta, in eo magni cancellarii7 apparuisse prudentiam, qui eo regni Suedici statu, ut omnibus ordinibus satisfaciendum sit, non extorquere autoritate voluerit sui consilii probationem, sed lento persuadendi labore id obtinere, ut nemo etiam eorum, qui pacis avidiores fuerant, aliter faciendum quam ipse fecerat judicarent, addidi praeter caetera nostrorum facta fortia etiam landgravii8 res, unius ex tanta societate tunc reliqui principis, nostris sustentatas auxiliis, quare precari me, ut regem induceret adres nostras majore pecunia adjuvandas. Non invidere nos Batavis, quibus annui darentur milliones duo, credereque nos bene regi constare ejus impensae rationem, sed neque minus utiliter positum iri, quod Suedis daretur. Si id obtineri possit, sperare me, quamvis mandata haberem nulla, de producendo societatis tempore nostros haud nimium fore difficiles.

    De reliquo anni 32 loquenti dixi id jam sub Heufdio9 persolutum. Querenti, cum communis esset bellandi causa, neminem tamen esse bellantium, qui non regem Galliae pecunias posceret, dixi haud mirum, si ab unoquoque sociorum exspectarentur eae, quae pro cujusque essent viribus. Alios milite valere, regem Galliae et milite egregium et pecuniis opulentum nunc maxime, cum Burgundiam, Picardiam, Languedociam, Aquitaniam hostibus liberasset.

    751

    Non dissimulabat D. Chavigniacus damnum acceptum amissis ponte Castellisque ad Rhenum addebatque venisse a D. Banerio10 literas, quae ducis Vinariensis11 in Germaniam adventum valde optarent. Pro solatio adferebat mitti D. Feuquerium12 cum duobus equitum, quatuor peditum millibus et non extra spem esse posse Rhenum gelu pervium fieri, ac ni id succedat, in proximum ver eas parari copias, quae hostium partem magnam a nobis avellerent atque ita viam nobis in terras hosticas panderent.

    Hanc sermonis inter nos habiti summam, cum et ipse id posceret et Excellentiae Tuae eam scire interesset, significandam his literis duxi siquid ultra dignum cognitu evenerit, id primo die, quo tabellarius proficiscetur, indicaturus.

     

    Lutetiae, 14/24 Nov. 1637.

    Excellentiae Tuae addictissimus ejusque observantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 380. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant in Hamburg.
    2 - De Meulles du Tartre, uit het gevolg van Claude de Mesmes, graaf van Avaux. Hij was op 16 november in Parijs aangekomen.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    5 - De Richelieu.
    6 - Het verdrag van Wismar was op 30 maart 1636 gesloten tussen Zweden en Frankrijk; de Zweden hielden de ratificatie ervan op tot het najaar 1637.
    7 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    8 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel; hij was op 1 oktober 1637 overleden en werd na enig geharrewar opgevolgd door zijn zoon Wilhelm VI.
    9 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs; hij behartigde financiële belangen zowel van Zweden als van Frankrijk.
    10 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]