eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3370. 1637 december 5. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Ducis Vinariensis2 copiae plerunque agunt in valle, quae Montana dicitur: excurrunt in montes, qui dicuntur Franci sive liberi, et omnia episcopatui Basileensi circumjecta. Equorum inde ceperunt III millia, necessarium valde supplementum in tanto equorum interitu, qui ne nunc quidem cessat. Premit eum hinc Savelli3 sive Waertii4 miles equestribus excursibus, inde dux Lotharingus5 ex Burgundico comitatu medio amne, qui Dubius dicitur. Dux sicut non desiderat eos, qui commeatus ipsi faciant arctiores, ita subsidia vellet habere in propinquo

    765

    adversus vim ingruentem. Ideoque velit et ducem Longavillanum6, qui in eodem est Burgundiae comitatu, propius, non tamen ita ut nimis prope, ad se accedere et mitti ad se non voce tantum, quae facile in auras abit, sed et scripto promissa auxilia e cardinalis Valettae7 et Castilionaei8 exercitu. In id jam laboramus. Sed haec perdito ponte ac castellis in hoc utilia esse possunt, ne exercitus ducis, qui ultra IV millia habere non creditur, totus contabescat. Caeterum movendi aliquid in Germania et animum restituendi gementibus spes omnis in ver differtur; et utinam ne in vernas abeat nebulas.

    Hispani Sabaudi viduam9 palam infamant veneni dati et marito10 et potenti apud maritum comiti11 Verucae. Id quoque ad odiorum accedit12 alimenta.

    Caesariani dixere Venetis quieturam per sese quidem Italiam, si per Gallos liceat, qui certe apud nobilitatem plebemque Sabaudicam mirum quam non sint favorabiles. Ea res cardinalis Sabaudi13, quanquam nultum quae agitat dissimulantis, spes concitat14.

    Dux Lotharingus ad suas res meliore in loco collocandas Anglorum sibi quaerit gratias. Uxor Chevreusii ducis15 in aulam advenit Hispanicam.

    Ab Helvetiis parum aequi sperandum est duci Vinariensi, adeo potens ibi est pontificis16 et Hispani17 factio. Legati conventus18 gravia ei denuntiant, nisi ipsorum abstineat agris.

    Angli sperant, quod his diebus in Normannia rebus ipsorum apprehensis incaluit dissidium brevi desiturum, cum ad componendam eam controversiam mandata acceperint.

    Literas vidi caesarianorum interceptas, quibus docemur ducem Georgium Lunaeburgensem19 non perfunctorie, sed magno studio amplexum res caesarianas.

    D. Vosbergii20 gratus hic est adventus, quod prolaturus tempus pactionum Charnassaei21 ministerio factarum, in quibus multum res Galliae vertitur, venerit.

    Manicampius22 non optime audit, quod a castellis ad Rhenum suae fidei commissis, quo tempore ea maxime periclitabantur, per morbi aut occasionem aut obtentum abscesserit.

    766

    De Genua ab Hispanis abducenda nihil video spei. Arctius quam per foedera tenentur vinculis pecuniarum, quae apud illos pluris sunt libertate.

    Cimacum non firmum, sed opportunum ponendis Hybernis oppidum cepere Galli: de eorum praesidio in Nicaeam inducto nihil dum certi habemus.

    Modo est, quod literas accipio tuas datas XIII/XXIII IXbris23, gratissimas, ut sunt tua omnia, sive suavitatem, sive utilitatem considero.

    De Arlono nihil intelligo nec spes ulla ibi processuum ante primam hirundinem.

    Ad alenda Portugalliae dissidia, si animum adjicere externi principes velint, non illis utendum foret ignavis hominibus nullo unquam forti facto cognitis, sed iis, qui in24 ipso regno sunt, regio e sanguine, domi potentes ac gratiosi et ob id suspecti Castellanis, non tantum veteri inter accolas odio, sed et ob sensum privatarum injuriarum.

    De Navarra Galli novos libros ediderunt25, sed dudum est quod

    Sisyphus versat
    Saxum sudans nitendo, neque proficit hilum26.

    Induciarum, ut dicis, generalium negotium valde perplexum est. Cardinalis Sabaudus, quanquam verbis comibus viduam mulcet, clam magnas sibi parat clientelas; et vix fieri potest, ut non erumpat, ubi percoctum erit id factionis adversus Gallicam potentiam semen.

    D. Joachimium27 ob virtutes facio maximi neque dubito, quin ejus prudentia bonis instructa mandatis multum conferre possit ad jungendos propius Britannos et Batavos, potentes mari, si viribus suis uti norint, populos.

    Principi Arausionensi28 prosperam opto valetudinem et ipsius et rei communis causa. Non autem ita declivis ei est aetas, ut e quartana majus sit malum metuendum quam decisio de parte temporis magnis negotiis debiti.

    De Domino Vosbergio, si quid intellexero, propius scribam.

    Qui hic sunt juvenes landgravii29 bene sperant ac bene sperare nos jubent.

    Illud de traducendis ad principem Palatinum30 copiis inexspectabile est, nisi se moveat Anglia; quod an factura sit, videbimus, ubi firmato Wismariensi foedere31 ad expendendas Lutetianas pactiones32 ventum erit.

    De Bannerio33 utinam reperiantur vera, quae rumoribus nuntiantur. haud inutilibus interim.

    767

    Nihil pridem fecit Anglia fortius quam illud quod in Polonum legatum34 constituit; neque dubito, quin a viro magni animi antistite Cantuariensi35 manarit, ut suspicaris, id consilium.

    Angli legati36 te semper, ut debent, faciunt plurimi. Neque ego ulla in parte omitto in id pro viribus niti.

    De Dantisco, pace Persica, Poloni molitionibus apud Tauroschythas sunt omnia digna cognitu, quia ad res communes non leve habent momentum. Rumores hic seruntur, nescio an veri, Ragotschium37 irrupisse in Hungariam, Turcas in Podoliam. Ego, si quid certi didicero, non ero in significando piger. Tuam diligentiam et in me benevolentiam non opus est excitem.

    Deus, Illustrissime Domine, tibi, nobilissimo filio atque ad te38 pertinentibus cunctis prosper adsit.

    Tuae Excellentiae observantissimus ejusque addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, V Decemb. Novi cal. MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et legato apud Praepot. Ord. Foueder, Belgii

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: M.A.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 105. Gedrukt Epist., p. 383.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    4 - Johan van Werth, ruiter-generaal in dienst van keizer Ferdinand III.
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    9 - Christine, zuster van Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Vittorio Amedeo.
    11 - Manfredo Scaglia, graaf van Verrua. Het woord ‘comiti’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    12 - De uitgave der Epist. heeft de lezing ‘accedet’.
    13 - Maurizio van Savoye.
    14 - De uitgave der Epist. heeft de lezing: incitat.
    15 - Marie de Rohan, echtgenote van Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    16 - Urbanus VIII.
    17 - Philips IV.
    18 - De landdag van Baden, gehouden van 16 tot 18 november 1638.
    19 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    20 - Caspar van Vosbergen.
    21 - Hercule Girard, baron van Charnacé.
    22 - Achille de Longueval, baron van Manicamp.
    23 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    24 - Dit woordt ontbreekt in de copie te Uppsala.
    25 - Het is mij niet bekend welke boeken bedoeld worden.
    26 - Zie Cic., Tusc. Disp. I, 10.
    27 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, Staats gezant in Engeland.
    28 - Frederik Hendrik.
    29 - Voor hun namen zie men no. 3063, p. 272 n. 8.
    30 - Karl Ludwig van de Palts.
    31 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk was op 30 maart 1636 gesloten. De Zweden hielden echter de ratificatie op tot het najaar 1637.
    32 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    33 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    34 - Andreas Rey.
    35 - William Laud.
    36 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    37 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    38 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]